Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item, emanationes diuine debent reduci in talia principia quibus positis statim ponitur status in emanationibus; set posito quod relationes sint principia emanationum uel essentia cum relationibus, statim ponitur rationabiliter quod non sunt nisi due emanationes in diuinis; non sic autem si sola essentia ponatur principium; ergo etc. Maior patet, quia cum non possint esse plures emanationes in diuinis quam due, rationabile est quod talia ponantur principia emanationum ex quibus possit sufficienter uel saltim probabiliter reddi status emanationum. Minor probatur, quia si relationes uel essentia cum relationibus sint principia, tunc rationabiliter potest dici quod sunt tantum due emanationes actiue secundum duas relationes, scilicet paternitatem et spirationem actiuam; si uero sola essentia ponatur principium, hoc non potest dici, quia qua ratione ipsa una existens erit principium non unius tantum set duarum, eadem ratione uel plurium uel infinitarum.
Quarta talis est: emanationes diuine debent reduci in talia principia quibus positis statim ponitur status in emanationibus; set posito quod relationes sint principia emanationum, statim rationabiliter ponitur quod non sint nisi due emanationes in diuinis; non sic autem si sola essentia ponatur principium; ergo etc. Maior patet, quia cum non possint esse plures emanationes in diuinis quam due, rationabile est quod talia ponantur principia emanationum ex quibus possit sufficienter uel probabiliter reddi status emanationum. Minor probatur, quia si relationes sint principia, tunc rationabiliter potest dici quod sunt tantum due emanationes actiue secundum duas relationes, scilicet paternitatem et spirationem actiuam uel secundum duplicem oppositionem relationum originis; si uero sola essentia ponatur principium, hoc non potest dici, quia qua ratione ipsa una existens erit principium, non unius tantum, set duarum, eadem ratione plurium uel infinitarum.