Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.2.14

Alii1 dicunt sic quod, si angelus in primo instanti peccare non potuit, causa est, quia deliberare non potuit in instanti. Deliberatio 2 enim requirit tempus, eo quod fit cum quodam discursu. Licet autem intellectus angelicus non sit discursiuus in cognitione rerum naturalium, quia in illis que naturaliter cognoscunt statim inspiciunt quecumque in eis cognosci possunt, sicut intuendo naturam subiecti statim sumit quecumque possunt subiecto attribui uel ab eo remoueri et in ipsa cognitione principii statim inspiciunt omnes conclusiones existentes in eis propter perfectionem sui luminis intellectualis, quia, ut3 dicit DYONISIVS IV cap. De diuinis nominibus, angelus est speculum pulchrum clarissimum, ex quo conuenit ei quod non intelligat naturalia componendo et diuidendo uel discurrendo, tamen respectu supernaturalium est intellectus angelicus discursiuus, quia respectu eorum lumen angelicum intellectuale est debile et quasi obumbratum tantum uel plus quam lumen nostrum intellectuale respectu naturalium nec in uno supernaturali reuelato uidet quecumque ad ipsum consequuntur aut ei attribuuntur uel ab eo remouentur, propter quod talia cognoscit componendo et diuidendo et discurrendo. Et cum in electione sequente talem cognitionem discursiuam fuerit peccatum angeli, patet quod non potuit peccare in primo instanti.


  1. Alii] ap. Bonav., Super Sent., II, 3, 2, 2, 1, sed contra 3 (116a) • • • cf. etiam Henr. de Gand., Quodl., VIII, 10 (320vM): «Ad hoc dicendum, quod siquis non distinguat inter actum uoluntatis naturalem et deliberatiuum non aspiciendo ad actum alium quam deliberatiuum, potest dicere, quod creatura intellectualis potest habere primum actum malum. Cum enim deliberauerit eligendo siue bonum fuerit siue malum propter liberi arbitrii facultatem potest eligere malum, licet non nisi ut bonum sibi sub specie boni, ut iam dicetur» ↩︎

  2. Deliberatio enim requirit tempus] Thom., De verit., 29, 8, tit. (868,4-5) ↩︎

  3. ut … speculum pulchrum clarissimum] ps.-Dionys., De div. nom., 4 (269d): transl. Sarraceni ↩︎

B.II.5.2.8

Alii1 uero dicunt quod angelus peccare potuit in primo instanti sue creationis, licet non peccauerit, quia, sicut Deus aliqua uult libere ab eterno, ita angelus ab instanti sue creationis aliqua libere uelle potuit et nolle, propter quod potuit mereri bene uolendo uel demereri male uolendo. Si enim omnis actus qui inest creature ab instanti sue creationis inest ei non ex se, set a creante, qua ratione non potest demereri nec mereri, quia meritum et demeritum consistunt in actu, qui est in potestate agentis et inest sibi aliquo modo a se ipso libere et non ab alio solum, cum omne tale insit ex necessitate.

Quia tamen prima opinio communior est, ideo secundum eam respondendum est ad rationes in oppositum.


  1. Alii] cf. supra, red. A [A.II.5.2.7] ↩︎

C.II.5.2.12p