Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.1.10

Ad primum argumentum dicendum quod angeli in principio sue creationis Deum non uiderunt uisione beata. Et quod opponitur de cognitione matutina, que est rerum in uerbo, notandum quod hec nomina, matutinum et uespertinum, inuenta sunt ab AVGVSTINO1 Super Genesim ad litteram, qui, cum posuisset quod opera sex dierum simul facta fuissent, iuxta illud Eccl. 18: Qui 2 uiuit in eternum creauit omnia simul, necesse habuit exponere quomodo intelligantur illi sex dies in quibus secundum litteram uidetur quod res per quamdam successionem fuerunt create, ubi exponit sex dies cognitionem angelicam sex rerum generibus presentatam. Et sicut in usitato die est mane et uespere, sic ponit ipse circa cognitionem angelicam mane et uespere, idest cognitionem matutinam et uespertinam. Non uocat autem cognitionem uespertinam cognitionem rerum in proprio genere et matutinam cognitionem earum in uerbo gloriosam, ut quidam3 exponunt. Iuxta quam expositionem procedit argumentum, quia, si cognitio angelorum matutina esset gloriosa, omnes profecto fuissent beati, cum omnibus indita fuerit cognitio rerum sex diebus productarum, et antequam producerentur ordine nature. In quarum quolibet die distinguitur mane et uespere; set uocatur cognitio uespertina, ut4 ibi expresse dicit, cognitio quam habet angelus de se aut de alia re quod sit aliud a creatore; cum autem hanc cognitionem refert ad laudem creatoris, qui lux est, ut alterius rei faciende cognitionem accipiat, dicitur matutina; mane enim crescit procedendo uersus lucem. Et hec matutina cognitio non arguit angelos fuisse beatos.


  1. Augustino … Genesim ad litteram] Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (133,20‑134,12) ↩︎

  2. Qui … creauit omnia simul] Eccl., 18,1 ↩︎

  3. quidam] cf. Thom., S.th., I, 62, 1, arg. 3 ↩︎

  4. ut ibi expresse dicit] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (134,1‑4) ↩︎

B.II.4.2.8

Ad primum argumentum dicendum quod angeli in principio sue creationis non uiderunt Deum uisione beata. Et quod opponitur de cognitione matutina, que est rerum in uerbo, notandum quod hec uerba, matutinum et uespertinum, inuenta sunt ab AVGVSTINO1 Super Genesim ad litteram, qui, cum posuisset quod opera sex dierum facta fuissent simul, secundum illud Eccl. 18: Qui 2 uiuit in eternum creauit omnia simul, necesse habuit exponere quomodo intelligantur illi sex dies in quibus secundum litteram uidetur quod res per quamdam successionem fuerunt create, ubi exponit sex dies cognitionem angelicam sex rerum generibus presentatam. Et sicut in usitato die est mane et uespere, sic ponit ipse circa cognitionem angelicam mane et uespere, idest cognitionem matutinam et uespertinam. Non uocat autem cognitionem uespertinam cognitionem rerum in proprio genere et matutinam cognitionem earum gloriosam in uerbo. Iuxta quem sensum procedit argumentum, quia, si cognitio matutina angelorum esset gloriosa, omnes profecto fuissent beati, cum omnibus indita fuerit cognitio rerum sex diebus productarum, et antequam producerentur ordine nature. In quarum quolibet die distinguitur mane et uespere; set uocatur cognitio uespertina, ut3 ibi expresse dicit AVGVSTINVS, cognitio quam habet angelus de se aut de alia re quod sit aliud a creatore; cum autem hanc cognitionem refert ad laudem creatoris, qui lux est, ut alterius rei fiende cognitionem accipiat, dicitur matutina; mane enim crescit procedendo uersus lucem. Et hec matutina cognitio non arguit angelos fuisse beatos.


  1. Augustino … Genesim ad litteram] Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (133,20‑134,12) ↩︎

  2. Qui … creauit omnia simul] Eccl., 18,1 ↩︎

  3. ut … expresse dicit Augustinus] cf. Aug., De Gen. ad litt., IV, 34 (134,1‑4) ↩︎

C.II.4.1.9

Ad primum argumentum dicendum quod angeli in principio sue creationis Deum non uiderunt uisione beata. Et quod opponitur de cognitione matutina, que est rerum in uerbo, notandum quod hec nomina, matutinum et uespertinum, inuenta sunt ab AVGVSTINO Super Genesi ad litteram, qui, cum posuisset quod opera sex dierum simul facta fuissent, iuxta illud Eccl. 18: Qui uiuit in eternum creauit omnia simul, necessario habuit exponere quomodo intelligantur illi sex dies in quibus secundum litteram uidetur quod res per quandam successionem fuerunt create, ubi exponit sex dies per cognitionem angelicam sex rerum generibus presentatam. Et sicut inusitato die est mane et uespere, sic ponit ipse circa cognitionem angeli, mane et uespere, id est cognitionem matutinam et uespertinam. Non uocat autem uespertinam cogitationem, cognitionem rerum in proprio genere, et matutinam cognitionem earum in uerbo gloriosam, ut exponunt quidam. Iuxta quam expositionem procedit argumentum, quia, si cognitio angelorum matutina esset gloriosa, omnes pro certo fuissent beati, cum omnibus indita fuerit cognitio rerum sex diebus productarum, etiam antequam producerentur ordine nature. In quorum quolibet die distinguitur mane et uespere; set uocatur cognitio uespertina, ut ibi expresse dicit cognitio, quam habet angelus de se, aut de alia re quod sit aliud a creatore; cum autem hanc cognitionem refert ad laudem creatoris, qui lux est, ut ulterius rei fiende cognitionem accipiat, dicitur matutina; mane enim crescit procedendo uersus lucem. Et hec matutina cognitio non arguit angelos fuisse beatos.