Display to small
Rotate your device or try a larger display
Videtur quod sic, quia sic se habent ea que sunt unum realiter ad diuersitatem rationis sicut ea que sunt realiter diuersa uidentur se habere ad unitatem rationis; set ea que sunt realiter diuersa, ut Sortes et Plato, concipi possunt ut unum secundum rationem speciei absque aliqua comparatione ad aliquid unum secundum rem; ergo ea que sunt unum secundum rem, sicut attributa diuina, possunt concipi ut diuersa secundum rationem absque comparatione ad ea que sunt diuersa secundum rem, quomodo attributa differunt in creaturis.
Ad secundum sic proceditur. Et arguitur quod intellectus possit concipere distinctionem attributorum diuinorum secundum rationem absque aliqua comparatione Dei ad creaturas, quia sicut ea que sunt realiter diuersa se habent ad unitatem rationis, ita ea que sunt realiter idem se habent ad diuersitatem rationis; set ea que sunt realiter diuersa, ut Sortes et Plato, concipi possunt ut unum secundum rationem speciei absque aliqua comparatione ad aliquid unum secundum rem; ergo ea que sunt unum secundum rem, sicut attributa diuina, possunt concipi ut diuersa secundum rationem absque comparatione ad ea que sunt diuersa secundum rem, quomodo attributa differunt in creaturis relatiuis.