Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.3.7

Alius1 modus dicendi est quod Pater et Filius possunt dici duo spiratores. Et ISTI de modo predicandi adiectiuorum nominum dicunt sicut ALII; de substantiuis autem probabiliter distingunt hoc modo quod substantiua aut significant in abstracto aut in concreto. Si in abstracto, tunc numquam predicantur pluraliter, nisi res importata per ea plurificetur, quia talia rem suam important absque habitudine ad suppositum. Si in concreto, hoc potest esse dupliciter, quia uel illud concretum est nomen substantie, ut ‘homo’, ‘asinus’ et huiusmodi, et in hiis est idem quod in abstractis, quia in hiis forte suppositum importatum per concretum et natura importata per abstractum sunt idem, et ideo unum non dicitur pluraliter quin pluraliter dicatur reliquum, unde non sunt plures homines, nisi sint plures humanitates; uel illud concretum est nomen actus, sicut omne nomen uerbale, ut ‘doctor’, ‘cursor’ et similia. Et quia actus intelligitur ut egrediens a supposito, ideo tale nomen semper predicatur de pluribus suppositis pluraliter, sicut uerbum et participium. Pro hac opinione est ratio et exemplum. Ratio, quia omne nomen uerbale degenerat in adiectiuum, et ideo sequitur modum predicandi adiectiuorum. Quod autem degeneret in adiectiuum, patet ex hoc quod uere substantiua numquam proprie sibi inuicem coniunguntur ex eadem parte enuntiationis sine coniunctione media: non enim bene dicitur: “Sortes Plato currunt”, set “Sortes et Plato currunt”; et idem est in omnibus. Nomina autem adiectiua absque coniunctione adduntur substantiuis, ut dicendo: “Sortes musicus cantat”, nec diceretur conuenienter: “Sortes et musicus”. Nunc autem nomina uerbalia adduntur uere substantiuis sine coniunctione media, ut dicendo: “Petrus scriptor uenit”, et inconuenienter ualde interponeretur coniunctio dicendo: “Petrus et scriptor”, referendo ad idem suppositum; et ideo nomina uerbalia induunt modum adiectiuorum, et ideo non est mirum si semper de pluribus suppositis predicantur pluraliter more adiectiuorum. Exemplum est ad hoc, quia pluribus2 ducentibus nauem unus est actus quo nauis ducitur, scilicet motus eius, et tamen dicuntur plures esse ductores sicut plures ducentes; ergo similiter pluribus spirantibus Spiritum Sanctum, licet sit tantum unus actus quo spiratur, possunt tamen dici plures spiratores et plures spirantes.


  1. Alius … dici duo spiratores] ap. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 7; • • • cf. Alex. Hal., S.th., I, n.493, ad 2 (695b-696a); • • • Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (515b-516a); • • • Alb., Super Sent., I, 29, B, 5, sol. (81a); • • • Thom., Super Sent., I, 11, 1, 4, sol. (284); I, 29, 1, 4, ad 2 (695-696); • • • Henr. de Gand., Summa, 60, 6, sol. (169vC) ↩︎

  2. pluribus … sicut plures ducentes] cf. Thom., S.th., I, 76, 2, resp.; In Metaph., V, 8, 868 (235a) ↩︎

C.I.29.3.7

Alius modus dicendi est quod Pater et Filius possunt dici duo Spiratores. Et ISTI de modo predicandi adiectiuorum nominum dicunt sicut ALII. De substantiuis autem probabiliter distinguunt hoc modo, quod nomina substantiua aut significant in abstracto aut in concreto. Si in abstracto, tunc nunquam predicantur pluraliter, nisi res importata per ea plurificetur, quia talia rem suam important absque habitudine ad supposita. Si in concreto, hoc potest esse dupliciter, quia uel illud concretum est nomen substantie, ut ‘homo’, ‘asinus’ et huiusmodi, et in hiis est idem quod in abstractis, quia in hiis forte suppositum importatum per concretum et natura per abstractum sunt idem, et ideo unum non dicitur pluraliter quin pluraliter dicatur reliquum, unde non sunt plures homines, nisi sint plures humanitates; uel illud concretum est nomen actus, sicut nomen uerbale, ut ‘doctor’, ‘cursor’ et similia. Et quia actus intelligitur ut egrediens a supposito, ideo tale nomen semper predicatur de pluribus suppositis pluraliter, sicut uerbum et suum participium. Pro hac opinione est ratio et exemplum. Ratio, quia omne nomen uerbale degenerat in adiectiuum; et ideo sequitur modum predicandi adiectiuorum; quod autem degeneret in adiectiuum, patet ex hoc quod uere substantiua nunquam proprie sibi inuicem coniunguntur ex eadem parte enuntiationis sine coniunctione media; non enim bene dicitur: “Sortes Plato currunt”, set “Sortes et Plato currunt”; et idem est in omnibus. Nomina autem adiectiua absque coniunctione adduntur substantiuis, ut dicendo: “Sortes musicus”; nunc autem nomina uerbalia adduntur substantiuis uere sine coniunctione media, ut dicendo: “Petrus scriptor uenit” et inconuenienter ualde interponeretur coniunctio dicendo: “Petrus et scriptor uenit”, referendo ad idem suppositum; et ideo nomina uerbalia induunt modum adiectiuorum; et ideo non est mirum si semper de pluribus suppositis predicentur pluraliter more adiectiuorum. Exemplum est ad hoc, quia pluribus ducentibus nauem unus est actus quo nauis ducitur, scilicet motus eius, et tamen plures dicuntur esse ductores, sicut plures ducentes; ergo similiter pluribus spirantibus Spiritum Sanctum, licet sit tantum unus actus quo spiratur, possunt tamen dici plures spirantes et plures Spiratores.