Display to small
Rotate your device or try a larger display
De tertio sciendum quod, sicut1 dictum fuit supra dist. 13, ingenitum potest aliquid dici dupliciter: uno modo, quia est ab alio, set non per generationem, et sic ingenitum non est notio Patris nec ei conuenit, quia a nullo est, set conuenit Spiritui Sancto, licet non sit proprie eius notio, quia talis negatio non importat dignitatem; alio modo dicitur aliquid ingenitum, quia omnino non est ab alio, et sic est notio Patris, quia inter omnes Personas diuinas soli Patri conuenit non esse ab alio. Et ita secundum DOCTORES2 sunt due proprie notiones Patris, qui est principium3 non de principio: una qua dicitur principium, et hec est paternitas; alia secundum quod non est ab alio principio, et hec est ingenitum uel innascibilitas. Et4 confirmatur tali persuasione: illud non potest proprie dici ingenitum quod per generationem procedit aut quod generationem supponit uel quod per generationem communicatur; Filius autem per generationem procedit; processio uero Spiritus Sancti generationem supponit; essentia uero per generationem communicatur Filio; et ideo nichil horum potest dici proprie ingenitum. Pater autem non gignitur, ut Filius, nec generationem supponit, ut Spiritus Sanctus, nec per generationem communicatur, ut essentia in Filio; propter quod Pater potest proprie dici ingenitus.
-
sicut … supra dist. 13] non invenitur in ista redactione, sed tantum in tertia: cf. C, I, 13, 3, 4-7 (49rb-va) ↩︎
-
doctores] cf. e.g. Thom., Super Sent., I, 28, 1, 1, sol. (673); S.th., I, 33, 4, resp.; • • • Heru. Nat., Super Sent., I, 28, 1, resp. (124aB); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 2, 2, resp. (232b) ↩︎
-
principium non de principio] Aug., Contra Maxim., II, 17, n.4 (784); • • • ap. Thom., Super Sent., I, 28, 1, 1, sol. (673); S.th., I, 33, 4, resp. ↩︎
-
Et … proprie dici ingenitus] Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 1, resp. (18va); • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 1, 1, resp. (149vaM-vbN); • • • Thom., Super Sent., I, 28, 1, ad 4 (675) ↩︎
De tertio sciendum quod sicut dictum fuit supra distinctione 13a, ‘ingenitum’ potest aliquid dici dupliciter: uno modo, quia est ab alio, set non per generationem, et sic ‘ingenitum’ non potest esse notio Patris nec ei conuenit, quia a nullo est, set conuenit Spiritui Sancto, licet non sit proprie eius notio, quia talis negatio non importat dignitatem; alio modo dicitur aliquid ‘ingenitum’, quia omnino non est ab alio, et sic est notio Patris, quia inter omnes Personas diuinas soli Patri conuenit non esse ab alio. Et ita secundum DOCTORES sunt due proprie notiones Patris, qui est principium, non ex principio: una qua dicitur ‘principium’, et hec est paternitas; alia secundum quod non est ab alio principio, et hoc est ‘ingenitum’ uel ‘innascibilitas’. Et confirmatur tali persuasione: illud non proprie potest dici ‘ingenitum’ quod per generationem procedit aut generationem supponit uel quod per generationem communicatur; Filius autem per generationem procedit; processio autem Spiritus Sancti generationem supponit, essentia uero per generationem communicatur Filio; et ideo nichil horum proprie potest dici ‘ingenitum’. Pater autem non gignitur, ut Filius, nec generationem supponit, ut Spiritus Sanctus, nec per generationem communicatur, ut essentia in Filio; propter quod patet