Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.1

Ad secundum sic proceditur.

Et uidetur quod non sit unum euum quod sit omnium euiternorum, quia mensurabile1 realiter dependet a mensura, ut habetur V Metaphisice; set unus angelus non dependet ab alio quantum ad suum esse, set dependent omnes a Deo immediate; ergo esse unius non mensuratur per aliquid quod sit in alio; hoc tamen esset, si daretur quod unum euum esset mensura omnium euiternorum, quia euum unius angeli mensuraret esse omnium aliorum; quare etc.


  1. mensurabile … habetur V Metaphisice] cf. Arist., Metaph., V, 15, 1020b30‑32 ↩︎

B.II.2.4.1

Deinde queritur utrum sit unum euum omnium euiternorum.

Et uidetur quod non sit unum euum quod sit mensura omnium euiternorum, quia mensurabile1 realiter dependet a mensura, ut habetur V Metaphisice; set unus angelus non dependet ab alio quantum ad suum esse, set dependent omnes a Deo immediate; ergo esse unius non mensuratur per aliquid quod sit in alio; hoc tamen esset, si daretur quod unum euum esset mensura omnium euiternorum, quia euum unius angeli mensuraret esse omnium aliorum; quare etc.


  1. mensurabile … habetur V Metaphisice] cf. Arist., Metaph., V, 15, 1020b30‑32 ↩︎

C.II.2.5.1

Ad tertium sic proceditur.

Et arguitur quod non sit euum unum quod sit mensura omnium euiternorum, quia mensurabile respondet a mensura, ut habetur V Metaphysice; sed unus angelus non dependet ab alio quantum ad suum esse, sed dependent omnes a Deo immediate; ergo esse unius non mensuratur per aliquid quod sit in alio; hoc tamen esset, si daretur quod unum euum esset mensura omnium euiternorum, quia euum unius angeli mensuraret esse omnium aliorum; quare etc.