Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo 1 probant IDEM ex habitudine subiecti ad passionem sic: illud quod queritur in scientia tamquam aliquid probandum de alio, non est subiectum, set potius passio uel proprietas subiecti; set esse glorificatorem queritur in theologia tamquam aliquid probandum de alio; ergo esse glorificatorem non est formalis ratio subiecti theologie. Maior patet, quia omnis 2 scientia supponit suum subiectum secundum suam formalem rationem nec probat ipsum de alio, set alia de ipso. Minor similiter patet; queritur enim in theologia utrum Deus sit glorificator, sicut queritur utrum sit sapiens uel omnipotens; ergo etc.
Secundo probant idem ex habitudine subiecti ad passionem sic: illud quod queritur in scientia tanquam aliquid probandum de alio, non est subiectum, set potius passio uel proprietas subiecti; set esse Glorificatorem queritur in theologia tanquam aliquid probandum de alio; ergo esse Glorificatorem non est formalis ratio subiecti theologie. Maior patet, quia omnis scientia supponit suum subiectum secundum suam formalem rationem nec probat ipsum de alio, set alia de ipso. Minor similiter patet; queritur enim in theologia utrum Deus sit Glorificator, sicut queritur utrum sit sapiens uel omnipotens; ergo etc.