Display to small
Rotate your device or try a larger display
Argumenta alterius partis concedantur ratione conclusionis. Propter tamen primum aduertendum quod nullo 1 modo est dicendum quod Filius sit de nichilo, quia esse 2 de nichilo est non habere in se aliquid quod non sit ab alio productum, ita quod sibi derelictum caderet in nichil; in Filio autem est essentia diuina, que non est ab aliquo producta; Filius etiam nullo modo potest non esse, set est necesse esse. Et ideo non competit ei esse de nichilo, set est de substantia Patris modo quo dictum est.
-
nullo ... esse de nichilo] cf. Lomb., Sent., I, 5, 2, n.1 (87,11-17) • • • Thom., Super Sent., I, 5, 2, 2, sol. (156-157); S.th., I, 41, 3, resp. • • • Cf. etiam Alex. Hal., S.th., I, n.299, resp. (432a-b) • • • Alb., Super Sent., I, 5, M, 10, sol. (193b-194a); S.th., I, 7, 30, 3, 2, sol. (237,59-81) • • • Bonau., Super Sent., I, 5, dub. 11, resp. (123a-b) • • • Henr. de Gand., Summa, 54, 3, ad 5 (192,831-193,859) • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 5, 3, 2, resp. (56b): «Respondeo. Esse de nichilo, secundum ANSELMVM in Monologio, tripliciter accipitur. Nam negatio inclusa in hoc termino, nichil, si explicetur, vel cadit super verbum, et sic accipitur negative, aut verbum super negationem, et tunc dupliciter potest accipi: aut materialiter aut ordinaliter. Primo modo quicquid non est de aliquo potest dici de nichilo esse, sicut homo tacens dicitur loqui de nichilo, sed non est modus usitatus in Scriptura Sacra; secundo modo de nichilo nichil fit; tertio modo omnis et sola creatura est de nichilo, et sic accipitur communiter. Nullo istorum modorum Filius potest dici esse de nichilo» • • • Aeg. Rom., Ord., I, 5, 2, 2, resp. (38vbO-39raB): «Respondeo dicendum quod secundum quod distinguit ANSELMUM
Monologion
8 cap., esse ex nichilo tribus modis potest intelligi. Uno modo materialiter sive substantialiter, ita quod ipsum nichil sit materia vel substantia ipsius; et sic quod est ex nichilo, est nichil. Alio modo ordinaliter, et sic sunt ex nichilo, que sunt prius nichil. Tertio accipitur negative, ut dicatur aliquod esse ex nichilo, qui non est ex aliquo. Nullo istorum modorum proprie loquendo debemus concedere Filium esse ex nichilo. Repugnat enim primus modus generationi Filii, quia Filius procedit a Patre, ut verbum a dicente. Illud tamen verbum a verbo nostro in duobus differt. Primo quia verbum nostrum non semper gignitur de scientia, sed aliquando de ignorantia. Unde AVGVSTINVS XVDe Trinitate
cap. 15: «Numquid verbum nostrum de sola scientia nascitur? Nonne multa dicimus, que nescimus?», sed Verbum Dei semper gignitur de scientia Dei. Secunda differentia est, quia verbum nostrum non semper est verum, utibidem
dicit AVGVSTINVS. Verbum autem Dei non solum est verum, sed etiam est ipsa veritas, et ideo, licet aliquo modo possemus concedere, aliquando verbum nostrum de nichilo esse et etiam nichil esse. Nam cum ignorantia dicat privationem quandam et privatio de se sit non ens, ut dicitur IPhysica
. Quando verbum nostrum de ignoratia gignitur, secundum quod privatio potest dici nichil, de nichilo est. Item cum verbum nostrum est falsum, aliquo modo potest dici nichil, quia falsum de se est non ens. Iuxta illud IPosteriorum
: falsum non scitur, quia non est. Et ideo verbum nostrum cum falsum est et cum de ignorantia gignitur etiam substantialiter secundum quod privatio substantia habet, quia proprie non habet quidditatem, sed annitatem, nichil est et de nichilo est. Verbum autem divinum quod in his differt a verbo nostro, quia semper, quia semper est verum, et semper de scientia Patris oritur, non est nichil, nec ex nichilo dici potest, secundum quod ex nichilo accipitur primo modo. Nec etiam potest dici ex nichilo ordinaliter. Nam aliquod esse sic ex nichilo dupliciter potest intelligi. Uno modo immediate quando antequam esset nichil erat, et sic omne creatum immediate a Deo est ex nichilo; et sic esse ex nichilo accipitur simpliciter, quia quod sic est ex nichilo simpliciter erat nichil antequam esset. Alio modo quicquid aliquo modo hebet esse post non esse per viam generationis ex nichilo esse dicitur, et sic omnia generabilia et corruptibilia sunt ex nichilo, licet immediate loquendo non sint ex nichilo simpliciter, quia antequam esset leo erat aliquod, ut embrio; sunt tamen post nichil sive post non esse aliquo modo inquantum prius non erat leo quod nunc factus est leo, et ideo dicimus naturam leonis in leone esse genita per accidens inquantum aliquo modo habet esse post non esse. Nullus istorum modorum competit Filio. Nam cum non sit quid creatum, non est ex nichilo secundum quod esse ex nichilo dicit ordinem ad non ens simpliciter. Nec potest concedi esse ex nichilo secundo modo, ut dicatur esse ex nichilo, quia natura in eo accipit esse post non esse. Nam si natura ignis genitu per generationem accipit esse post non esse, hoc est, quia non est eadem natura ? in igne genito et gignente, et ideo quando habebat esse in igne gignente, modum habebat esse in igne genito, et aliud esse habet in utroque; et ideo incipit esse cum igne genito, sed si illud idem esse, et illa eadem naturam esset, in utroque tunc non acciperet esse ex eo quod non esset in genito, nec per generationem acciperet esse post non esse. Et ita nec generaretur per se, cum non differet ab hypostasi, nec per accidens, cum non acciperet esse ex eo quod esset in hypostasi ignis. Et tunc secundum quod isto modo dicitur aliquod esse ex nichilo ordinaliter natura ignis non esset ex nichilo, et quia sic est de natura Filii Dei, quia est eadem natura in Patre et Filio et idem esse natura in Filio nec generat per se nec per accidens nec potest dici esse ex nichilo ipse Filius aliquo modo secundum quod ex dicit ordinem. Item tertio modo non dicitur Filius esse ex nichilo, cum sit ex aliquo, quia est de substantia Patris. Pater autem quod non procedit vel divina essentia que nec gignitur nec gignit nec spirat. Potest aliquo modo concedi esse ex nichilo, licet non secundum usitatum modum loquendi, secundum quod concedit ANSELMVSMonologion
7 cap.» ↩︎ -
esse ... caderet in nichil] cf. Auic., Metaph., VIII, 3 (396,21-30); ap. Thom., Super Sent., I, 5, 2, 2, arg. 2 (157); II, 44, 1, 1, sol. (1117); De pot., 3, 14, ad sed contra 7 (81b) • • • Cf. etiam Heru. Nat., Super Sent., I, 5, 3, resp. (54aA): «Respondeo dicendum quod Filius non debet dici ex nichilo. Cuius ratio est, quia illi proprie convenit esse de nichilo vel produci de nichilo, in quo non est aliquid quod non sit productum, sic quod actu fuerit quandoque nichil quod ipsum fuit vel terminatum fuit quandoque esse nichil bel omnino non ens. Sed hoc non convenit Filio, quia eius substantia non est producta nec nata quandoque fuisse nichil» ↩︎
Argumenta alterius partis concedantur ratione conclusionis. Propter tamen primum aduertendum est quod nullo modo est dicendum quod Filius sit de nichilo, quia esse de nichilo est non habere in se aliquid quod non sit ab alio productum, ita quod sibi derelictum cederet in nichil. In Filio autem est essentia diuina que non ab alio producta, Filius etiam nullo modo potest non esse, set necessario est. Et ideo ei non competit esse de nichilo, set est de substantia Patris modo quo dictum est.