Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. QVIDAM1 dicunt quod Pater per prius constituitur in esse personali per innascibilitatem quam per paternitatem. Quorum una ratio est illa que posita est in arguendo. Sunt etiam alie plures ad idem. Prima talis est: sicut2 se habet habere esse ad communicare, ita modus habendi ad modum communicandi; set habere esse prius est quam communicare esse; ergo modus habendi prior est quam modus communicandi; set innascibilitas dicit modum quo Pater habet esse, scilicet non ab alio, paternitas uero dicit modum communicandi esse, scilicet per generationem; ergo prior est innascibilitas quam paternitas; set per primam proprietatem constituitur prima Persona; ergo etc. Secunda talis est: illud quod est alteri ratio essendi est prius illo; set innascibilitas est Patri ratio generandi et per consequens ratio paternitatis; ergo innascibilitas est prior paternitate et sic idem quod prius. Minor probatur dupliciter: primo, quia sicut se habet genitus ad non-generare, ita non-genitus ad generare; set Filius, quia genitus, non generat; ergo Pater, quia ingenitus, generat. Secundo, quia sicut se habet non-spiratus ad spirare, ita ingenitus ad generare; set Filius, quia non-spiratus, spirat; ergo Pater, quia non-genitus, generat. Et hec fuit minor. Tertia talis est: illa que sunt in Deo perfectiora minus possunt communicari creaturis; set paternitas communicatur creaturis, non autem innascibilitas; ergo innascibilitas est perfectior quam paternitas; set per proprietatem perfectiorem primo constituitur Persona; ergo etc.
-
Quidam] cf. Hilar., De Trin., IV, 33 (136,10-137,20); • • • cf. etiam Alex. Hal., Glossa, I, 28, n.4 (272,21-273,2); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, resp. (120,6-12); Report. Paris., I, 28, 2, resp. (346a); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, resp. (124ra-b) ↩︎
-
sicut … Persona; ergo etc.] ap. Henr. de Gand., Summa, 57, 4, arg. 3 (122vA); • • • Duns Scot., Ord., I, 28, 1, arg. 4 (110,11-12); Report. Paris., I, 28, 2, arg. 4 (345b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 4, arg. 4 (124ra) ↩︎
Responsio. QVIDAM dicunt quod Pater per prius constituitur in esse personali per innascibilitatem quam per paternitatem. Quorum una ratio est illa que posita est in arguendo. Sunt etiam alie plures addite ad idem. Quarum prima talis est: sicut se habet habere esse ad communicare, ita modus habendi ad modum communicandi; set habere esse prius est quam communicare esse; ergo modus habendi est prior quam modus communicandi; set innascibilitas dicit modum quo Pater habet esse, scilicet non ab alio, paternitas uero dicit modum communicandi esse, scilicet per generationem; ergo prius est innascibilitas quam paternitas; set per primam proprietatem constituitur prima Persona; ergo etc. Secunda talis est: illud quod est alteri ratio essendi est prius illo; set innascibilitas est Patri ratio generandi et per consequens ratio paternitatis; ergo innascibilitas est prior paternitate et sic idem quod est prius. Minor probatur dupliciter: primo, quia sicut se habet genitus ad non-generare, ita ingenitus ad generare; set Filius, quia genitus, non generat; ergo Pater, quia ingenitus, generat. Secundo, quia sicut se habet non-spiratus ad spirare, ita ingenitus ad generare; set Filius, quia non-spiratus spirat, ergo Pater, quia ingenitus, generat. Et hec fuit minor. Tertia talis est: illa que sunt in Deo perfectiora minus possunt communicari creaturis; set paternitas communicatur creaturis, non autem innascibilitas; ergo innascibilitas est perfectior quam paternitas; set per proprietatem perfectiorem prima constituitur Persona; ergo etc.