Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.30

Ad secundum dicendum quod proprius actus est a propria forma uel a forma communi ut appropriata, et hoc modo generare est ab essentia ut est sub proprietate Patris; nec tamen proprietas dat essentie quod principiet actum generandi, set est tantum causa sine qua non. Multa enim concurrunt cum potentia que non pertinent ad rationem potentie, sine quibus tamen potentia nullo modo exiret in actum; uerbi gratia, quantitas nullo modo est de ratione potentie calefactiue aut disgregatiue, et tamen sine quantitate forte calor non calefaceret nec color disgregaret. Similiter est in proposito: fecunditas essentie ad primum actum, qui est generare, non posset explicari nisi ab essentia existente in prima Persona que nullo modo est ab alia, ut declaratum fuit prius, et tamen proprietas constituens primam Personam nullo modo pertinet intrinsece ad rationem potentie generandi.

C.I.7.2.17

Ad secundum dicendum quod proprius actus est a propria forma uel a forma communi ut appropriata, et hoc modo generare est ab essentia ut est sub proprietate Patris, nec tamen proprietas dat essentie quod principiet actum generandi, set est tantum causa sine qua non. Multa enim concurrunt cum potentia que non pertinent ad rationem potentie sine quibus tamen potentia nullo modo exiret in actum; uerbi gratia quantitas nullo modo est de ratione potentie calefactiue aut disgregatiue et tamen sine quantitate forte calor non calefaceret nec color disgregaret. Sic est in proposito: fecunditas essentie ad primum actum, qui est generare, licet non possit explicari nisi ab essentia existente in prima Persona, que nullo modo est ab alia, ut declaratum fuit prius, tamen proprietas constituens primam Personam nullo modo pertinet intrinsece ad rationem potentie generandi.