Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.2.1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ingenitum1 seu innascibilitas sit proprietas constitutiua Patris, quia prima Persona constituitur per primam proprietatem; set Pater est prima Persona, innascibilitas uero est prima proprietas; ergo etc. Maior patet, set minor probatur quantum ad hanc partem quod innascibilitas sit prima proprietas: alia enim pars plana est, scilicet quod Pater sit prima Persona. Quod autem innascibilitas sit prima proprietas probatur multipliciter. Primo sic: illud2 quod est ultimum in resolutione est primum in compositione; set innascibilitas est ultimum in resolutione, quia perueniendo ad innascibilitatem statur; innascibile enim est quod non est ab alio priore; perueniendo autem ad paternitatem non statur, quia dato quod Pater esset ab alio, non propter hoc desineret esse Pater; ergo innascibilitas est ultimum in resolutione, quare oportet quod sit prima in compositione. Secundo sic: si innascibilitas esset posterior paternitate, esset etiam posterior filiatione, quia paternitas et filiatio tamquam correlatiua sunt simul natura et intellectu; hoc autem non potest esse, quia omne quod est posterius filiatione communicatur Filio; innascibilitas autem non potest communicari Filio; ergo non est posterior filiatione nec paternitate; ergo est prior, et sic idem quod prius. Item si innascibilitas esset posterior filiatione, dependeret ab ea; hoc autem est falsum; ergo etc. Tertio sic: si innascibilitas esset posterior filiatione et paternitate, aut esset medium inter filiationem et communem spirationem aut in eodem gradu cum spiratione actiua aut posterior; non potest dici quod sit medium, quia tunc communis spiratio conueniret Filio per innascibilitatem, quod falsum est; nec sunt in eodem gradu, cum unum sit affirmatiuum et aliud priuatiuum, que non possunt esse eiusdem gradus; nec est posterior spiratione actiua, quia esset posterior spiratione passiua, cum dicantur relatiue et sint simul; hoc autem est absurdum, scilicet quod innascibilitas, que est proprietas solius Patris, sit posterior proprietate Spiritus Sancti; ergo innascibilitas nullo modo sequitur filiationem aut paternitatem; precedit ergo; et sic est prima proprietas. Quarto, quia illud est prius quod plus habet de ratione primi; set innascibilitas plus habet de ratione primi quam paternitas; ergo etc. Minor probatur, quia plus est de ratione primi quod non sit ab alio quam quod ab ipso sit aliud, quia Christus3 dicitur primogenitus Matris (Matth. 1 et Luc. 2), ex eo quod ante eum non fuit alius, et non quia post ipsum fuerit alius; ergo etc. Sic igitur probata est minor.


  1. ingenitum … proprietas; ergo etc.] ap. Duns Scot., Report. Paris., I, 28, 2, resp. (346a-b) ↩︎

  2. illud … primum in compositione] Thom., In Metaph., V, 4, 799 (219a) ↩︎

  3. Christus … dicitur primogenitus]Matth., 1,25; Lc., 2,7 ↩︎

C.I.28.2.1

Ad secundum sic proceditur. Et uidetur quod ‘ingenitum’ seu innascibilitas sit proprietas constitutiua Patris, quia prima Persona constituitur per primam proprietatem; set Pater est prima Persona, innascibilitas uero est prima proprietas; ergo etc. Maior patet. Set minor probatur quantum ad hanc partem quod innascibilitas sit prima proprietas; alia enim pars plana est, scilicet quod Pater sit prima Persona. Quod autem innascibilitas sit prima proprietas, probatur multipliciter, primo sic: illud quod est ultimum in resolutione est primum in compositione; set innascibilitas est ultimum in resolutione, quia illud est ultimum in resolutione in quo statur nec contingit ulterius querere; set perueniendo ad innascibilitatem statur; ‘innascibile’ enim est quod non communicatur Filio, innascibilitas autem non potest communicari Filio; ergo non est posterior filiatione et paternitate; ergo est prior et sic idem quod prius. Item si innascibilitas esset posterior filiatione, dependeret ab ea; set hoc est falsum; ergo etc. Tertio sic: si innascibilitas esset posterior paternitate et filiatione aut esset medium inter filiationem et communem spirationem aut in eodem gradu cum spiratione actiua aut posterior; non potest dici quod sit medium, quia tunc communis spiratio conueniret Filio per innascibillitatem, quod falsum est, nec sunt in eodem gradu cum unum sit affirmatiuum, reliquum priuatiuum, que non possent esse eiusdem gradus, nec est posterior spiratione actiua, quia esset posterior spiratione passiua cum dicantur relatiue et sint simul; hoc autem est absurdum, scilicet quod innascibilitas, que est proprietas solius Patris, sit posterior proprietate Spiritus Sancti; ergo innascibilitas nullo modo sequitur filiationem aut paternitatem; precedit ergo et sic prima proprietas etc. Quarto, quia illud est prius quod plus habet de ratione primi; set innascibilitas plus habet de ratione primi quam paternitas; ergo etc. Minor probatur, quia plus est de ratione primi quod non sit ab alio quam quod ab ipso sit aliud, quia Christus dicitur primogenitus matris, Matth. 1° et Luc. 2°, ex eo quod ante eum non fuit alius, et non quia post ipsum fuit alius; ergo etc. Sic ergo probata est minor; sequitur ergo conclusio.