Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad tertium dicendum quod non oportet omne quod est per se in genere substantie esse compositum, ut apparet ex hiis que in corpore solutionis dicta sunt, nec materia et forma propter hoc quod sunt simplicia, excluduntur, ne sint per se in genere substantie, set quia non sunt entia completa set partes entis completi. Ens autem simpliciter ut angelus, cum sit aliquid in se completum, est per se in genere, licet proprie non sit compositus ex genere et differentia.
Ad tertium dicendum quod AVGVSTINVS frequenter uidetur sequi opinionem illorum qui posuerunt angelos habere corpora et per consequens oportet quod dicat angelos compositos ex materia non ex intentione hoc asserendo, set secundum opinionem aliorum loquendo; uel potest dici quod accipit largissime materiam omne quod est in potentia ad aliud, et hoc modo non tantum materia corporalium, set quidditas substantiarum spiritualium nomine materie continetur.
Ad tertium dicendum quod AVGVSTINVM frequenter sequi uidetur opinionem illorum qui posuerunt angelos habere corpora et per consequens oportet quod dicat angelos esse compositos ex materia et forma non ex intentione hoc asserendo, sed secundum opinionem aliorum loquendo.