Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et dicendum quod non est simile de intellectu et appetitu, quia res intelligitur per hoc quod ratio eius intellectui ⟨presens est⟩, appetitur autem ut in se est. Verum1 enim et falsum sunt in intellectu, bonum autem et malum, que spectant ad appetitum, sunt in rebus. Cum igitur rationes quidditatis in esse coniunctarum possint distincte offerri intellectui, poterunt et distincte apprehendi. Quia ⟨autem⟩ res existit cum omnibus circumstantiis suis, et sic appetitum terminat; propter quod, nisi sit bona cum omnibus suis circumstantiis, appetitus eius est malus.
-
Verum ... sunt in rebus] cf. Auct. Ar., 1, 153 (128,60) • • • Arist., Metaph., VI, 4, 1027b25-27 ↩︎
Et dicendum ad hoc quod non est simile de intellectu et uoluntate, quia obiectum1 intellectus est natura rei seu quidditas. Plures autem nature seu quidditates rerum, quamuis coniungantur in uno supposito secundum existentiam, semper tamen distinguuntur secundum suas naturas, sicut albedo et dulcedo in lacte; et ideo intellectus potest substantiam lactis comparare ad qualitatem dulcedinis, sicut ad aliquid habitum ab ea, non comparando eam ad qualitatem albedinis, quamuis et illa sit habita, sicut et dulcedo, et est uera comparatio non excludens aliam, set solum non includens. Voluntas autem per actum electionis tendit in rem electam et uolitam, ut habeatur secundum quod est in re, sicut uolens comedere lac, quia dulce, tendit ad habendum lac prout existit in re. Et quia quelibet res existit cum omnibus circumstantiis suis, ideo uoluntas per electionem tendit in rem cum omnibus circumstantiis suis, quamuis ratio tendendi sit solum una; propter quod, si circumstantia non considerata ponit in re uolita rationem mali, actus electionis erit malus, sicut, si albedo in lacte esset condicio mortifera, eligens comedere lac, quia dulce, non considerando de circumstantia albedinis mortifere, male eligeret et peccaret.
-
obiectum … rei seu quidditas] cf. Auct. Ar., 6, 144 (186,42) ↩︎
Est dicendum ad hoc quod non est simile de intellectu et uoluntate, quia obiectum intellectus est natura rei seu quidditas. Plures autem quidditates rei, quamuis coniungantur in uno supposito secundum existentiam, semper tamen distinguuntur secundum suas naturas, sicut albedo et dulcedo in lacte; et ideo intellectus potest substantiam lactis comparare ad qualitatem dulcedinis, non comparando ad qualitatem albedinis, quamuis illa sit in lacte, sicut est dulcedo, eritque uera operatio non excludens alia, set solum non includens. Voluntas uero per actum electionis tendit in rem electam et uolitam, ut habetur secundum quod est in re, cur uolens concedere lac, quia dulce, tendit ad habendum lac prout existit in re. Et quia quelibet res existit cum omnibus circumstantiis suis, ideo uoluntas per electionem tendit in rem cum omnibus suis circumstantiis, quamuis ratio tendendi sit solum una; propter quod, si circumstantia non considerata ponit in re uolita rationem mali, actus electionis erit malus, sicut, si albedo in lacte esset conditio mortifera, eligens comedere lac dulce, non considerando de circumstantia albedinis mortifere, male eligeret et peccaret.