Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.2.2
Item si1 propter unitatem proprietatis Pater et Filius dicantur unum principium, per oppositum ubi erunt plures proprietates, ibi erunt plura principia; set in Patre sunt plures proprietates realiter differentes, scilicet paternitas et spiratio actiua, ut2 prius ostensum fuit; ergo Pater posset dici plura principia; set hoc non dicimus; ergo nec aliud.
C.I.29.2.2
Item si propter unitatem proprietates Pater et Filius dicantur ‘principium’, per oppositum, ubi erunt plures proprietates realiter distincte ibi erunt plura principia; set in Patre sunt plures proprietates realiter differentes, scilicet paternitas et spiratio actiua, ut prius ostensum fuit; ergo Pater posset dici ‘plura principia’; set hoc non dicimus; ergo nec aliud.