Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.11

Secundum patet, scilicet quod omnibus que sunt citra finem ultimum sit utendum. Ad quod probandum sciendum est quod cum uti sit assumere aliquid in facultatem uoluntatis referentis illud ad ulteriorem finem, nichil autem est in facultate uoluntatis nisi actus nostri et illi tantum qui subsunt libero arbitrio, alia autem non nisi ut cadunt sub actibus nostris, propter hoc dico quod omnibus est utendum primo uel secundo modo. Primo quidem modo utimur actibus nostris uel potius potentiis actuum; secundo autem modo utimur obiectis potentiarum et actuum. Hoc autem patet sic: omnibus illis est utendum que cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum; set omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum; ergo etc. Maior patet ex propria ratione ipsius uti, set minor probatur, quia omne quod est citra ultimum finem est cognoscibile a nobis secundum uires apprehensiuas, uel prosequibile uel fugibile secundum uires appetitiuas, uel operabile secundum uires exequtiuas; set sub facultate uoluntatis cadunt omnes uires anime apprehensiue, appetitiue et exequtiue et etiam motiue, ut applicentur suis actibus et obiectis et ut referantur ad aliquid aliud optinendum si sint talia que sint citra finem ultimum; ergo omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius optinendum. Et ita omnibus que sunt citra finem ultimum est utendum nisi quod uoluntas per se et immediate utitur potentiis quas ad actus applicat, aliis autem quatenus cadunt sub actibus potentiarum.

C.I.1.4.6

Secundum patet, scilicet quod omnibus que sunt citra finem ultimum sit utendum. Ad quod probandum sciendum est quod cum uti sit assumere aliquid in facultatem uoluntatis referentis illud ad ultimum fine, nichil autem sit in facultate uoluntatis nisi actus nostri et illi tantum qui subsunt libero arbitrio, alia autem non nisi ut cadunt sub actibus nostris, propter hoc dico quod omnibus est utendum primo uel secundo modo. Primo quidem modo utimur actibus nostris uel potius potentiis actuum; secundo autem modo utimur obiectis potentiarum et actuum. Hoc autem patet sic: omnibus illis est utendum que cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius obtinendum; set omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis referentis ea ad aliquid ulterius obtinendum; ergo etc. Maior patet ex propria ratione ipsius ‘uti’. Set minor probatur, quia omne quod est citra finem ultimum est cognoscibile a nobis secundum uires apprehensiuas, uel prosequibile uel fugibile secundum uires appetitivas, uel operabile secundum uires executiuas; set sub uoluntatis facultate cadunt omnes uires anime apprehensiue, appetitiue et motiue, et executiue, ut applicentur suis actibus et obiectis et ut referantur ad aliquid aliud obtinendum si sint talia que sint citra finem ultimum; ergo omnia que sunt citra finem ultimum cadere possunt sub facultate uoluntatis, referentis ea ad aliquid ulterius obtinendum. Et ita omnibus que sunt citra finem ultimum est utendum nisi quod uoluntas per se et immediate utitur potentiis quas ad actus applicat, aliis autem quatenus cadunt sub actibus potentiarum.