Display to small
Rotate your device or try a larger display
Beatus autem AVGVSTINVS appropriat unitatem Patri, quia unitas est primum principium numeri, Pater autem est primum principium diuinarum originum; equalitatem autem appropriat Filio, quia equalitas importat unitatem respectu alterius: est enim equale quod habet unam quantitatem cum alio, et ideo appropriatur Filio, qui est secunda persona in Trinitate; connexio autem importat unionem duorum per tertium, et ideo appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit a Patre et Filio ut sunt unum.
Beatus autem AVGVSTINVS appropriat unitatem Patri, quia unitas est principium numeri, Pater autem est principium diuinarum originum; ac equalitatem autem appropriat Filio, quia equalitas importat unitatem respectu alterius; est enim equale quod habet unam quantitatem cum alio et ideo appropriatur Filio, qui est secunda persona in Trinitate; ‘connexio’ autem importat unionem duorum per tertium et ideo appropriatur Spiritui Sancto, qui procedit a Patre et Filio, ut sunt unum.