Display to small
Rotate your device or try a larger display
Dicendum ergo aliter quod si nomen ‘principii’ accipiatur pro eo quod agit, sic Pater est unum principium, Pater autem et Filius sunt duo principia. Si autem accipiatur principium pro eo quo agens agit, sic, sicut dictum est1, Pater et Filius non possunt proprie dici duo principia nec unum principium, set est dicendum quod in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti est unum principium, scilicet uis spiratiua, in Patre autem respectu Filii et Spiritus Sancti sunt duo principia, scilicet uis generatiua et uis spiratiua, si tamen hec includant intrinsece relationes. Si autem dicatur quod Pater et Filius respectu Spiritus Sancti sunt unum principium, improprie dicitur. Et non uideo quare sub eadem improprietate non possit dici quod Pater sit duo principia respectu Filii et Spiritus Sancti, nisi teneretur alia opinio2, scilicet quod uis generatiua et spiratiua dicunt solam essentiam intrinsece, quia tunc uis generatiua et spiratiua non essent duo principia, set unum tantum quo producerentur Filius et Spiritus Sanctus ordine quodam, propter quod sortitur diuersa nomina, ut3 plene deductum fuit supra dist. 7. Et tunc Pater nullo modo posset dici plura principia, qualitercumque sumeretur principium.
Dicendum ergo aliter quod si nomen ‘principii’ accipiatur pro eo quod agit, sic Pater est unum principium; Pater autem et Filius sunt duo principia. Si autem accipiatur ‘principium’ pro eo quo agens agit, sicut dictum est, proprie loquendo debet dici quod in Patre et Filio respectu Spiritus Sancti est unum principium, scilicet uis spiratiua, in Patre autem respectu Filii et Spiritus Sancti sunt duo principia, scilicet uis generatiua et spiratiua, si tamen hec includant intrinsece relationem. Si autem dicatur quod Pater et Filius respectu Spiritus Sancti sunt unum principium, uere dicitur, set deficit a proprietate alterius modi loquendi. Et non uideo qualiter eodem modo non possit dici quod Pater sit duo principia respectu Filii et Spiritus Sancti, nisi teneretur alia opinio, scilicet quod ‘uis generatiua’ et ‘spiratiua’ dicant solam essentiam intrinsece, quia tunc uis generatiua et spiratiua non essent duo principia, set unum tantum quo producerentur Filius et Spiritus Sanctus ordine quodam; propter quod sortitur diuersa nomina, ut plene deductum fuit supra distinctione 7a. Et tunc Pater nullo modo posset dici plura principia, qualitercunque sumeretur ‘principium’.