Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et dicendum ad primum quod ratio non plus concludit nisi quod ratio principii per prius et uerius conuenit Deo quam creaturis. Et istud uerum est, quia per prius et uerius dicitur Deus principium creaturarum quam una creatura dicatur principium alterius; set ex hoc non debet concludi quod una Persona uerius dicatur principium alterius Persone quam quod Deus dicatur principium creature, quia etsi principium uerius dicatur de Deo quam de creaturis, non tamen respectu diuinorum, quia si principium sonat in perfectionem, ut arguitur, principiatum sonat in deffectum, qui nullo modo est in diuinis.
Et dicendum ad primum quod ratio non plus concludit nisi quod ratio principii per prius et uerius conuenit Deo quam creaturis. Et istud uerum est, quia per prius et uerius dicitur Deus ‘principium’ creaturarum quam una creatura dicatur ‘principium’ alterius creature; set ex hoc non debet concludi quod una Persona dicatur uerius ‘principium’ alterius Persone quam Deus dicatur ‘principium’ creature, quia etsi ‘principium’ uerius dicatur de Deo quam de creaturis, non tamen respectu diuinorum, quia si principium sonat perfectionem, ut arguitur, principium sonat defectum, qui nullo modo est in diuinis.