Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.3.7

Tertium sic patet, scilicet quod meritum tempore precessit premium, quia, si simul sunt meritum et premium, aut consistant in eodem actu aut in alio et alio. Non potest dici quod consistant in eodem actu, ita quod unus 1 et idem actus conuersionis in Deum, secundum quod est ex libero arbitrio, est preparatio ad gratiam, set secundum quod est gratia informatus est meritorius glorie. Vt autem perficitur per habitum glorie est actus fruitionis, quia habitus qui perficiunt diuersas potentias non informant eundem actum, quia idem actus non elicitur a diuersis potentiis; set gratia et gloria sunt in diuersis potentiis, quia gratia est in uoluntate, quam perficit ad actum meritorium, gloria autem est in intellectu, quem perficit ad actum uisionis beate; ergo gratia et gloria non informant eundem actum. Impossibile est igitur quod idem actus sit meritorius per gratiam informantem et fruitorius per gloriam. Quod si quis dicat quod idem actus uoluntatis est meritorius, inquantum per gratiam elicitur, et idem fruitorius – frui enim actus est uoluntatis, inquantum sequitur uisionem que est per gloriam –, animaduertat quod non potest esse idem actus uoluntatis precedens uisionem beatam, qui est eius meritorius, et sequens, qui est fruitorius, nec iterum meritum et premium consistunt in diuersis actibus simul existentibus, quia actus qui includunt oppositionem circa statum operantis non possunt esse simul; set actus meriti et premi includunt oppositionem circa statum operantis; ergo etc.

Minor probatur, quia mereri est illius qui est in statu acquirentis et tendentis ad terminum, premium autem respicit statum non acquirentis, set iam possidentis, nec tendentis , set iam existentis in termino, et hec manifeste opponuntur; ergo meritum et premium non possunt esse simul.

Oportet ergo quod uel ⟨premium⟩ precedat meritum, quod est absurdum, utpote quin aliquis prius sit in termino quam in uia, uel quod meritum precedat premium, quod concedimus. Non ⟨autem⟩ ualet quod aliqui dicunt quod sicut miles meretur equum sibi datum a rege posterius militando, sic beati angeli nunc merentur suam beatitudinem per opera quibus nobis ministrant, quia exemplum non est ad propositum. Equus enim collatus militi aut est collatus gratuito, et tunc sequentia opera non sunt eius meritoria, quia meritum est contra rationem gratuite donationis – ei 2 enim qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, set secundum debitum, ut dicitur Ad Rom. 4 –, set sunt talia opera quedam gratiarum actiones; aut equus est collatus sub pacto, ut scilicet recipiens equum militet regi, et tunc non acquirit ius in re nisi exibita prius operatione, ut sic semper meritum precedat premium.


  1. unus … est meritorius glorie] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sol. (154); S.th., I, 62, 4, resp. • • • etiam ap. Iac. Met., Super Sent., II, 5, 3 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f.49va: «Utrum angeli beatitudinem suam meruerunt. Respondeo, aliqui faciunt hic difficultatem si fuerunt creati in gratia uel non, quia si sic, quod magis uidetur uerum, tunc facile est dicere, quod bonitatem suam meruerunt, quia sic meritum in eis, precessit premium, scilicet gratia gloriam. Si autem non, tunc est magis difficile, et sunt tria opiniones. Vna, quod non meruit suam beatitudinem [ex corr.], quia eis fuit apposita gratia, apposita non ad merendum, sed ad bene uiuendum, ut dicunt. Sed hoc non uidetur uerum, quia licet Deus possit hoc facere de potentia absoluta (quia finis supernaturalis siue excedens uirtutem nec non potest haberi per uirtutem nec nisi uirtus naturalis in actu suo), informeretur aliquo dono supernaturali; sed beatitudo, quam acquisierunt, est finis supernaturalis excedens uirtutem cuiuslibet nec create; ergo non potuit haberi ab angelo nisi per actum informatum dono supernaturali, quod est donum gratie; actus autem meritorius beatitudinis est actus gratia informatus; ergo etc. Item sicut pena de necessitate est cum culpa, sic premium sine merito esse non potest; et ideo si Deus contulisset eis beatitudinem sine merito, non fuisse premium sed beneficium. Alii dicunt quod si non fuerunt creati in gratia, simul collata est eis gratia et gloria, ita quod beatitudinem suam merentur modo per opera, que faciunt circa nos, nobis ministrando. Exponunt exemplum de rege, qui dat equum militi, non quia iam meruit, sed quia post merebitur per probitatem suam. Sed illud non uidetur uerum, quia status comprehensoris non est status merendi sibi ipsi, quod dico ipsum Christum, qui, licet a principio incarnationis fuerit comprehensor, nunc tamen meruit sibi, sed nobis; et ideo non simul fuit meritum in angelis et premium. Item quia homines et angeli quantum ad adipiscendum beatitudinem ad pia iudicatur; sed homines prius merentur; ergo et angeli. Ideo est tertia opinio, quod angeli meruerit beatitudinem suam simul tempore, sed non simul natura supponendo, quod non fuerint creati in gratia, ita quod in eodem instanti fuit in [om. sed add. s.v.] eis premium et meritum; sed tamen meritum precessit natura, quia sicut actus liberi arbitri est dispositio ad gratiam, sic actus gratia informatus est meritorius glorie. Vnde in eodem instanti et eodem actu angelus meruit suam beatitudinem et habuit eam. Idem enim actus conuersionis ad Deum, ut fuit ex libero arbitrio, fuit preparatio ad gloriam, et ut fuit gratia informatus, fuit glorie meritorius, et ut fuit idem cum gratia consummata siue gratia perfecta [perfectus sed corr. s.v.], fuit bene fruitionis actibus. Sed nec hoc uidetur bene dictum propter duo. Primo quod secundum hanc opinionem oportet dicere, quod angelus fuerit in eodem instanti in statu uiatoris et comprehensoris, quod est inconueniens; ergo etc. Probatio maioris, quia pro quocumque instanti aliquis meretur, ipse est in statu uiatoris et meriti, et pro quocumque fruitur in statu comprehensoris; sed eodem instanti et eodem actu, ut dicunt, angelus meruit beatitudinem et habuit, quod est frui; ergo etc. Secundo quia forma perfecta non stat simul cum forma imperfecta pro eodem instanti, puta maior et minor albedo; sed actus meritorius est informatus gratia imperfecta, que potest augeri. Actus uero fruitionis est informatus gratia affirmata siue gloria; ergo non potest idem actus esse meritorius et fruitiuus; et ideo oportet dicere, quod et si angelus non fruit in gratiam creatus, tamen primo meruit suam beatitudinem, quam habuit, et dico, quod in illo instanti temporis nostri per coexistentiam meruit, et in alio beatitudinem habuit, ita quod secundum coexistentiam fuit tempus medium inter actum meriti et actum fruitionis. Et ratio huius est, quia actus meriti et actus fruitionis eandem habitudinem habent ad inuicem, quam habent terminus a quo et terminus ad quem in [om. sed add. s.v.] motu [ex corr.] locali uel in motu alterationis, quia terminus a quo positus non potest stare cum termino ad quem, sicut nec actus meriti et fruitionis, et inter duos terminos est tempus medium, siue sint termini motus localis siue alterationis; ergo inter actum meriti et actum fruitionis est tempus medium secundum coexistentiam, et dico secundum coexistentiam eo modo, quo exponendum est supra questione illa: Vtrum angelus potest peccari primo instanti; etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 77rb: «Queritur utrum angeli suam beatitudinem meruerint. Respondeo tenendo, quod angeli fuerunt creati in gratia, quod magis uidetur uerum facile est dicere, quod beatitudinem suam meruit, quia sic in eis meritum precessit premium. Sed tenendo [om. sed add. i.m.] aliam opinionem, quod non fuerunt in gratia creati, magis est difficile. Quidam enim dicunt beatitudinem suam non meruit: non enim – ut dicunt – fuit eis collata gratia ad merendum, sed ad bene uiuendum. Sed non uidetur, quia finis excedens uirtutem nec non potest haberi per uirtutem, nec nisi uirtus naturalis in actu suo informetur aliquo dono supernaturali; sed beatitudo est finis supernaturalis excedens uirtutem cuiuscumque, nec create; ergo non potuit haberi ab angelo nisi per actum informatum dono supernaturali, quod est donum gratie; actus autem gratia informatus est meritorius beatitudinis; ergo etc. Item, sicut pena de necessitate est cum culpa, sic premium sine merito esse non potest. Alii dicunt, quod simul si non fuerunt creati in gratia collata, est eis gratia et gloria, ita quod beatitudinem suam merentur modo per opera, que faciunt nobis ministrando, et addunt simile de rege, qui dat militi equum, et miles post meretur donum hoc per probitates suas. Sed nec hoc uerum bene dictum. Primo quia status premii et status meriti non compatiuntur se, sicut nec uie et status termini uiatoris et comprehensoris. Secundo quia homines et angeli quantum ad beatitudinem adipiscendam ad paria iudicantur; sed homines prius merentur; ergo etc. Alii dicunt, quod si angelus non fuit in gratia creatus, premium in ipso non precessit meritum tempus sed natura, quia sicut actus liberi arbitri est dispositio ad gratiam, sic actus gratia informatus est meritorius glorie. Vnde in eodem instanti et eodem actu angelus meruit suam beatitudinem et habuit: idem enim actus conuersionis ad Deum, ut fuit ex libero arbitrio, fuit preparatio ad gloriam, ut fuit gratia informatus, fuit meritus glorie, ut fuit gratia perfecta siue gloria consummatus, fuit bene fruitionis actus. Sed hoc non uerum bene dictum, ut etiam patet prima parte questione 62, articulo 4. Et ad hoc potest adducit duplex ratio. Prima quia secundum hanc opinionem oportet dicere, quod angelus fuerit eodem instanti in statu uiatoris et comprehensoris; hoc est in communi ens; ergo etc. Probatio maioris, quia pro quocumque instanti aliquis meretur ipsemet in statu uiatoris et meriti, et pro quocumque fruitur [om. sed add. s.v.] est in statu comprehensoris; sed eodem instati et eodem actu – ut dicunt [ut dicunt om. sed add. i.m.] – angelus meruit beatitudinem et habuit, quod est frui; ergo etc. Secunda est, quia forma perfecta et imperfecta non stant simul per eodem instanti, puta maior et minor albedo; sed actus meritorius est informatus gratia imperfeta, que potest augeri; actus fruitionis est informatus gratia consummata siue gloria; non potest igitur idem actus esse meritorius et beatus. Et ideo oportet dicere, et si non fuit angelis creatus in gratia, quod prius meruit suam beatitudinem, et postea habuit; et dico postea, quia in alio instanti saltem temporis nostri per coexistentiam meruit, et in alio beatitudinem suam habuit, ita quod secundum coexistentiam fuit tempus medium inter actus meriti et actus fruitionis. Ratio ad hoc est, quia actus meriti et actus fuitionis eadem habent beatitudinem ad inuicem, quam habent terminus a quo et terminus ad quem in motu locali uel alternationis, quia terminus a quo positus non potest stare [om. sed add. s.v.] cum termino ad quem; sic nec actus meriti et fruitionis; sed inter duos terminos est tempus medium, siue sint termini motus localis siue alterationis; ergo inter actum meriti et actum fruitionis est, secundum coexistentiam est tempus medium [est tempus medium om. sed add. i.m.] eo modo, quo exponebatur in questione illa: Vtrum angelus potuerit peccare, ultimo articulo» ↩︎

  2. ei … Ad Rom. 4] Rom., 4,4 ↩︎

B.II.5.3.7

Tertium patet, scilicet quod meritum tempore precessit premium, et non solum natura, quia actus qui includunt oppositum circa statum operantis non possunt esse simul; set actus meriti et premi includunt oppositionem circa statum operantis; ergo etc.

Minor probatur, quia mereri est illius qui est in statu acquirentis et tendentis ad terminum, premium autem respicit statum non acquirentis, set iam possidentis, nec tendentis ad terminum, set iam existentis in termino, et hec manifeste opponuntur; ergo meritum et premium non possunt esse simul.

Oportet ergo quod uel meritum precedat premium, et sic habetur propositum, uel quod premium precedat meritum, quod est absurdum, sicut est absurdum quod aliquid sit prius in termino quam in uia, si tamen in utroque debeat esse, quamuis dicat MAGISTER1 in littera contrarium. Quod aliqui2 confirmant dicentes quod, sicut miles equum sibi a rege prius datum meretur postea strenue militando, sic beati angeli beatitudinem sibi a principio datam merentur nunc per opera quibus nobis ex iussione diuina ministrant. Set istud non ualet, quia equus datus a rege militi aut est datus gratuite et simpliciter, et tunc sequentia opera non sunt eius meritoria, quia nullus meretur quod suum est, set per meritum facit quilibet ut aliquid efficiatur ei debitum et per consequens suum, quod prius non erat ei debitum nec suum, set talia opera sunt quedam recompensatio gratitudinis de beneficio prius accepto.

Si autem equus esset collatus militi sub tali pacto quod militaret pro rege, tunc per sequentia opera meretur equum non quidem prius suum, set quasi accomodatum, ut per opera facta per equum acquireret sibi equum. Beatitudo autem non datur beatis sub aliqua condicione, set simpliciter; et ideo per sequentia opera nullus meretur beatitudinem. Et item beatitudo semel habita semper durat. Si ergo per opera sequentia aliquis meretur beatitudinem, sequeretur quod meritum et premium essent simul, quod est improbatum.


  1. Magister] Lomb., Sent., II, 5, 6 (354,3-13) • • • cf. etiam Alb., Super Sent., II, 5, G, 7 sol. (124a) ↩︎

  2. aliqui … ministrant] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sol. (153) ↩︎

C.II.5.3.7

Tertium patet sic, scilicet quod meritum tempore precessit, et non solum natura, quia actus qui includunt oppositionem circa statum operantis non possunt esse simul; set actus premii et meriti includunt oppositionem circa statum operantis; quare etc.

Antecedens probatur, quia mereri est illius qui est in statu acquirentis et tendentes ad terminum, premium autem respicit statum non acquirentis, set iam possidentis, nec tendentis ad terminun, set iam existentis in termino, et hec manifeste opponuntur; ergo meritum et premium non possunt esse simul.

Oportet ergo quod uel meritum precedat premium, et sic habetur propositum, quod meritum sequatur premium, quod est absurdum, sicut est absurdum quod aliquis sit prius in termino quam in uia, si tamen in utroque debeat esse, quamuis dicat MAGISTER in littera contrarium. Quod aliqui confirmant dicentes quod, sicut miles equum a rege prius sibi datum meretur postea strenue militando, sic beati angeli beatitudinem sibi a principio datam mererentur nunc per opera quibus nobis ex iussione diuina ministrant. Set illud non ualet, quia equus datus a rege, aut est datus gratuito et simpliciter, et tunc opera sequentia non sunt meritoria, quia nullus meretur id quod est suum. Set per meritum facit quilibet, ut aliquid effciatur ei debitum et per consequens suum, quod ei prius non erat debitum nec suum, set talia opera sunt quedam recompensatio gratitudinis de beneficio prius accepto.

Si autem equus esset collatus militi sub tali pacto quod militaret pro rege, tunc per consequentia opera mereretur equum non quidem prius suum, set quasi accommodatum, ut per opera facta per equum, acquireret sibi equum. Beatitudo autem non datur beatis sub aliqua conditione, set simpliciter. Et ideo per sequentia opera nullus meretur beatitudinem. Item beatitudo semel habita semper durat. Si igitur per opera sequentia aliquis mereretur beatitudinem, sequeretur quod meritum et premium essent simul, quod improbatum est.