Display to small
Rotate your device or try a larger display
Loquendo autem de necessitate tertio modo dicta, que est necessitas immutabilitatis, dicendum quod Pater summa necessitate genuit Filium. Quod patet, quia productio que est per modum nature nec impediri potest, nec a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, est summe necessaria; set generatio Filii in diuinis fit per modum nature et a principio naturaliter agente, quia generatio 1 est opus nature nec impediri potest a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, quia Pater generans est primum principium simpliciter et uirtus eius infinita; ergo generatio Filii est summe immutabilis et necessaria. Minor patet, set maior declaratur, quia principium naturale agens modo nature agit quantum est de se ex necessitate nature; et ideo, si impediri non potest in agendo nec a contrario predominante nec a superiore causa subtrahente influentiam, actio eius erit simpliciter necessaria, maxime quando principium, quod sic agit, habet in se totum quod ad actionem requiritur, quia si non haberet, set requireret aliquid extrinsecum tamquam materiam uel aliquid tale, ex deffectu illius posset actio impediri, non obstante concursu omnium aliarum condicionum; set nichil tale extrinsecum requirit Pater in generatione Filii; ergo etc.
-
generatio est opus nature] Ioh. Dam., De fide orth., I, 8, 4 (32,77-78) ↩︎
Loquendo autem de necessitate tertio modo dicta, que est necessitas immutabilitatis, dicendum quod Pater summa necessitate genuit Filium. Quod patet, quia productio que est per modum nature nec impediri potest nec a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, est summe necessaria; set generatio Filii in diuinis fit per modum nature et a principio naturaliter agente, quia generatio est opus nature nec impediri potest a contrario predominante nec a superiore principio influentiam subtrahente, quia Pater generans est primum principium simpliciter et uirtus eius infinita; ergo generatio Filii est summe immutabilis et necessaria. Minor patet, set maior declaratur, quia principium naturale agens modo nature agit, quantum est de se, ex necessitate nature. Et ideo si impediri non potest in agendo nec contrario predominante nec a superiore subtrahente influentiam, actio eius erit simpliciter necessaria, maxime quando principium quod sic agit habet in se totum quod ad actionem requiritur, quia si non habet, set requireret aliquid extrinsecum tanquam materiam uel aliquid tale, ex defectu illius posset actio impediri non obstante concursu omnium aliarum conditionum; set nichil tale extrinsecum requirit Pater in generatione Filii; ergo etc.