Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.3.5

Primum patet sic: In 1 quibus inuenitur aliqua perfectio eiusdem rationis in eis est idem modus consequendi perfectionem illam; set in angelis et hominibus est beatitudo unius rationis, unde2 Apoc. 21 dicitur quod in illa celesti Hierusalem mensura angeli est mensura hominis; ergo3 cum homines absque merito non perueniant ad beatitudinem, uidetur quod nec angeli. Et hoc concordat illi positioni que dicit quod peccatum 4 angeli fuit in hoc quod beatitudinem absque merito habere uoluit, exponendo5 ut supra expositum est; non fuisset autem hoc ei peccatum, si ordinatus fuisset ad consequendum beatitudinem sine merito; quare etc.


  1. In … beatitudo unius rationis] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  2. unde … est mensura hominis] Thom., S.th., I, 62, 4, sed contra • • • cf. Apoc., 21,17 ↩︎

  3. ergo … quod nec angeli] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  4. peccatum …quare etc.] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 2 (153) ↩︎

  5. exponendo … supra expositum est] cf. supra, II, 5, 1 [A.II.5.1.6] ↩︎

B.II.5.3.5

Primum patet sic: In1 omnibus in quibus inuenitur aliqua perfectio eiusdem rationis in eis est idem modus consequendi illam perfectionem; set in angelis et hominibus est beatitudo unius rationis, erunt2 enim homines sicut angeli Dei in celis; ergo 3 cum homines absque merito non perueniant ad beatitudinem, uidetur quod nec angeli. Et hoc concordat illi positioni que dicit quod peccatum 4 angeli fuit in hoc quod beatitudinem absque merito habere uoluit, exponendo5 ut supra expositum est; non fuisset autem hoc ei peccatum, si fuisset ordinatus ad consequendum beatitudinem sine merito; quare etc.


  1. In … beatitudo unius rationis] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  2. erunt … Dei in celis] Matth., 22,30 ↩︎

  3. ergo … quod nec angeli] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 1 (153) ↩︎

  4. peccatum …quare etc.] Thom., Super Sent., II, 5, 2, 2, sed contra 2 (153) ↩︎

  5. exponendo … supra expositum est] cf. supra, red. A, II, 5, 1 [A.II.5.1.6] ↩︎

C.II.5.3.5

Primum patet, quia in quibus inuenitur aliqua perfectio eiusdem rationis in eis est idem modus consequendi perfectionem illam; set in angelis et hominibus est beatitudo unius rationis, unde Apoc. 21 dicitur quod in celesti Hierusalem mensura angeli est mensura hominis: ergo cum homines absque merito non perueniant ad beatitudinem, uidetur quod nec angeli. Et hoc concordat illi positioni que dicit quod peccatum angeli fuit in hoc quod beatitudinem absque merito habere uoluit exponendo ut supra expositum est; non fuisset autem hoc ei peccatum, si ordinatus fuisset ad consequendum beatitudinem sine merito; quare etc.