Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.3.5

Quantum ad secundum uidetur esse dicendum quod ymago non conueniat proprie diuinis; prout tamen conuenit, dicitur personaliter et non essentialiter. Primum patet, quia si esse ymaginem conueniret diuinis proprie, aut conueniret Deo respectu creature aut uni Persone diuine respectu alterius. Non primo modo, quia ymago1 est aliquid productum ad imitationem alterius cuius est ymago; set nichil diuinum est productum ad imitationem creature, set potius econuerso creatura producta est ad imitationem diuine nature; ergo Deus non est ymago creature, set potius creatura est ymago Dei. Verumptamen2 sicut exemplar uocamus quandoque nomine exemplati, quamuis improprie, sic illud cuius est ymago uocamus quandoque nomine ymaginis, et hoc modo sumitur ymago Gen. 1 et ab AVGVSTINO libro De fide ad Petrum in auctoritate3 prius allegata.


  1. ymago … ad imitationem alterius] Thom., S.th., I, 93, 1, resp.; Super Sent., I, 28, 2, 1, arg. 1 (677) ↩︎

  2. Verumptamen … ymago Gen. 1] cf. Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 2, resp. (18va); • • • cf. etiam Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, ad arg. (258a) ↩︎

  3. auctoritate prius allegata] cf. supra, uu. 9-10 ↩︎

C.I.28.3.5

Quantum ad secundum uidetur esse dicendum quod ‘ymago’ non conueniat proprie diuinis, prout tamen conuenit, dicitur personaliter et non essentialiter. Primum patet, quia si esse ymaginem conueniret diuinis proprie, aut conueniret Deo respectu creature aut uni Persone diuine respectu alterius; non primo modo, quia ymago est aliquid productum ad imitationem alterius cuius est ymago; set nichil diuinum est productum ad imitationem creature, set potius econuerso creatura producta est ad imitationem diuine nature; ergo Deus non est ymago creature, set potius creatura Dei est ymago; uerumtamen sicut exemplar uocamus quandoque nomine ‘exempli’, quamuis improprie, sic illud cuius est ymago uocamus quandoque nomine ‘ymaginis’, et hoc modo sumitur ‘ymago’ Gen. 1° et ab AVGVSTINO libro De fide ad Petrum in autoritate prius allegata.