Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.26

Ad secundum dicendum quod in 1 diuinis est generatio uniuoca propter unitatem nature in generante et genito, non obstante diuersitate proprietatum constituentium supposita, quia equiuocatio et uniuocatio generationis respicit naturam generantis et geniti magis quam proprietates sub quibus est natura. Et cum dicitur quod generans et genitum sunt diuersarum rationum secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia concernunt unum et idem numero, quod est eis realiter commune; istud autem non inuenitur in suppositis differentibus specie. Nec sequitur: “Relationes differunt specie; ergo et supposita per relationes constituta”, quia aliquid aliud actuale quam relatio pertinet ad rationem suppositi, scilicet essentia; propter quod non tantum differunt supposita diuina secundum omne quod ad rationem suppositi pertinet, quantum differunt sole relationes; in creaturis autem tantum differunt supposita quantum ea que formaliter supposita constituunt, quia supposita nichil aliud actuale per se includunt. Vel dicendum aliter quod sicut in diuinis generatio non dicitur uniuoce cum generatione que est in creaturis, sic quoad naturam per generationem communicatam est ibi plus quam uniuocatio, set quoad proprietatem Personam constituentem formaliter est ibi quasi equiuocatio; nec oportet alterum tantum dare sicut in creaturis, quia altera ratio est in diuinis, altera autem in creaturis quantum ad ea que intrinsece supposita constituunt, ut statim dictum est.


  1. in ... quibus est natura] cf. Alex. Hal., S.th., I, n.296, sol. (419b-420a) •  •  •  Alb., Super Sent., I, 4, A, 2, sol. (157b)  •  •  •  Thom., Super Sent., I, 5, exp. text. (160) •  •  •  Petr. de Tarant., Super Sent., I, 4, 1, resp. (44a): «Respondeo. Omne, quod perfectionis est simpliciter in creaturis, Deo est attribuendum: quod autem imperfectionis remouendum. Est autem duplex generatio in creaturis. Vna secundum quid, que terminatur ad esse accidentale, quod, quia est esse non per se subsistens et incompletum inesse, non est huiusmodi generatio in Deo ponenda. Altera simpliciter, que terminatur ad esse substantiale, que scilicet terminatur ad hoc aliquid in genere substantie. Et hec dupliciter. Quedam equiuoca, qua generatur dissimile, quae non est in Deo ponenda, quia impefecta, eo quod non perfecte assimilat genitu generandi. Quedam uniuoca, et hec est duplex. Quedam de aliena substantia, ut ex aëre generatur ignis, et hec imperfecta est, quia non producit de se esse geniti: introducit enim speciem suam in alia materia, et ideo non est in Deo ponenda. Quedam de sua substantia et in hac aliquid est perfectionis, scilicet communicatio, aliquid impefectionis, scilicet diuisio et motus, quia natura termnata non potest esse tota in puribus simul. Remota ergo impefectione residuum conuenit ponere in Deo. Est ergo in diuinis eiusdem essentie totalis et perfecta sine motu communicatio. Non tamen quecumque communicatio sue substantie aooekkatur generatio, sed que est per actum nature, non uoluntatis. Sic ergo generatio in diuinis erit substantie diuine perfecta et eterna et naturalis communicatio» ↩︎

C.I.4.1.12

Ad secundum dicendum quod in diuinis est generatio uniuoca propter unitatem nature in generante et genito, non obstante diuersitate proprietatum constituentium supposita, quia equiuocatio et uniuocatio generationis respiciunt naturam generantis et geniti magis quam proprietates sub quibus est natura. Et cum dicitur quod generans et genitum sunt diuersarum rationum secundum speciem, dicendum quod falsum est, quia concurrunt in unum et idem numero, quod est realiter eius commune. Istud autem non inuenitur in suppositis differentibus specie nec sequitur “relationes differunt specie, ergo et supposita per relationes constituta”, quia aliquid aliud actuale quam relatio pertinet ad rationem suppositi, scilicet essentia; propter quod non tantum differunt supposita diuina secundum esse, quod ad rationem suppositi pertinet, quantum differunt sole relationes; in creaturis autem tantum differunt supposita quantum ea que formaliter supposita constituunt, quia supposita nichil aliud actuale per se includunt. Vel dicendum aliter quod sicut in diuinis non dicitur generatio uniuoce cum generatione que est creaturis, sic quo ad naturam per generationem communicatum est ibi plus quam uniuocatio, set quo ad proprietatem Personam constituentem formaliter est ibi quasi equiuocatio; nec oportet alterum tantum dare sicut in creaturis, quia altera ratio est in diuinis, altera in creaturis, quantum ad ea que intrinsece supposita constituunt, ut statim dictum est.