Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item perfectior est habitus principiorum quam conclusionum, quia habitus conclusionum dependet ex habitu principiorum et non econuerso; set fides 1, que est habitus principiorum ex quibus theologia procedit, non est uirtus intellectualis nec inter eas numeratur VI Ethicorum
; ergo nec theologia est uirtus intellectualis; non ergo est scientia.
-
fides ... est virtus intellectualis] cf. Petr. de Tarant., Super Sent., Prol., 1, 1, ad 3 (3b): «Non omnis scientia procedit ex communibus principiis, quae per se nota sunt omnibus, imo ex principiis, quae solum sapientibus: sic theologia procedit ex articulis fidei, qui per se noti sunt non omnibus, sed fidelibus, quia in genere credibilium omnia alia per ipsos probatur, ipsi vero non: quamvis manifestentur rationibus quibusdam, et defendatur.» ↩︎
Item perfectior est habitus principiorum quam habitus conclusionum, quia habitus conclusionum dependet ex habitu principiorum et non econuerso; set fides, que est habitus principiorum ex quibus theologia procedit, non est uirtus intellectualis nec inter illas nominatur VI Ethicorum
; ergo nec theologia est uirtus intellectualis.