Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.2.8

Et secundum hoc sunt due opiniones: una1 que ponit quod uerbum est forma expressa et non actus intelligendi. Ad cuius opinionis intelligentiam sciendum est quod secundum ISTOS duo sunt de ratione uerbi: unum est quod sit representatiuum rei principaliter intellecte; aliud est quod sit per actum dicendi productum; dicere autem est actus intelligentis secundum quod intelligens; propter quod uerbum est aliquid productum per actum intelligentis, quod est representatiuum rei principaliter intellecte. Ex hoc sic arguitur: uerbum est aliquid per actum intelligentis productum, quod est rei intellecte principaliter representatiuum; hoc autem non potest esse aliquis actus intelligendi, ut probant; ergo est aliqua forma per actum intelligentis producta. Quod autem non possit esse aliquis actus intelligendi, probant sic: illud quod est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam non potest esse actus intelligendi siue ipsum intelligere (et hoc statim patet, quia intellectus non intelligit suum actum primo et directe, set solum actu reflexo); set uerbum est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam; ergo etc. Minor declaratur, quia illud quod est ratio cognoscendi alterum, sicut ymago uel forma specularis, se habet ad intellectum sicut obiectum, licet non principale ut in quo sistit intellectus, set sicut aliquid cognitum ducens ulterius in cognitionem alterius principaliter intellecti; set uerbum est huiusmodi: propter hoc enim formatur uerbum in nobis, ut in ipso tamquam in forma speculari uel ymagine expresse rem representante intellectus intueatur rem cuius est uerbum; ergo uerbum est obiectum intellectus in actu recto; non est ergo actus intelligendi, set forma per actum intelligentis producta, in qua res principaliter intellecta representatur et per quam cognoscitur. Necessitas autem ponendi talem formam, que dicitur uerbum secundum ISTOS, est ut res intelligatur perfecte et expresse modo diffinitiuo uel enuntiatiuo: propter intelligere enim confusum et simplex, antequam formetur de re diffinitio uel enuntiatio, non oportet ponere uerbum, quia ad hoc sufficit representatio per speciem intelligibilem uel in fantasmate cum actione intellectus agentis, set propter intelligere expressum et perfectum requiritur uerbum, quia ad causandum tale intelligere intellectus agens cum specie non sufficit sine cooperatione uerbi, ita quod uerbum non solum est obiecti principalis representatiuum, set est causa uel concausa intellectionis expresse, sicut species intelligibilis ponitur a QVIBVSDAM causa uel concausa prime intellectionis confuse.


  1. una … prime intellectionis confuse] Heru. Nat., Tract. de uerbo, 1, 2, resp. (11ra-b); • • • cf. etiam Thom., De pot., 8, 1, resp. (215a); S.th., I, 34, 1, ad 2; • • • Iac. Met., Super Sent. (A), I, 27, 3, resp. (T53vb); Super Sent. (Add.), I, 27, 3, resp. (T19va); Super Sent. (B), I, 27, 3, resp. (Vb25vb-26ra) ↩︎

C.I.27.2.10

Et secundum hoc sunt due opiniones: una que ponit quod uerbum est forma expressa. Ad cuius opinionis intelligentiam sciendum est, quod secundum ISTOS duo sunt de ratione uerbi: unum est quod sit representatiuum rei principaliter intellecte; aliud est quod sit per actum dicendi productum; dicere autem est actus intelligentis secundum quod intelligens; propter quod uerbum est aliquid productum per actum intelligentis quod est representatiuum rei principaliter [in] intellecte. Ex hoc sic arguitur: uerbum est aliquid per actum intelligentis productum, quod est rei principaliter intellecte representatiuum; hoc autem non potest esse aliquis actus intelligendi, ut probant; ergo est aliqua forma per actum intelligentis producta. Quod autem non possit esse aliquis actus intelligendi, probatur sic: illud quod est subiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam non potest esse actus intellectus, sicut ipsum intelligere, et hoc modo statim patet, quia intellectus non intelligit actum suum primo et directe, set solum actu reflexo; set uerbum est obiectum intellectus secundum rectam cognitionem et non reflexam; igitur etc. Minor declaratur, quia illud quod est ratio cognoscendi alterum, sicut ymago uel forma specularis se habet ad intellectum sicut obiectum, licet non principale, ut in quo sistat intellectus, set sicut aliquid cognitum ducens ulterius in cognitionem alterius principaliter intellecti; set uerbum huiusmodi; propter hoc enim formatur in hiis uerbum, ut in ipso tanquam in forma speculari uel ymagine expresse rem representante intellectus intueatur rem cuius est uerbum; ergo uerbum est obiectum intellectus in actu recto; non est ergo actus intelligendi, set forma per actum intelligentis producta in qua res principaliter intellecta expresse representatur et per quam cognoscitur. Necessitate autem ponendi talem formam, que dicitur ‘uerbum’ secundum ISTOS, est ut res intelligatur perfecte et expresse modo diffinitiuo uel enuntiatiuo; propter intelligere enim confusum et simplex antequam formetur de re diffinitio uel enuntiatio non oportet ponere uerbum, quia ad hoc sufficit representatio per speciem intelligibilem uel in phantasmate cum actione intellectus agentis, set propter intelligere et expressum et perfectum requiritur uerbum, quia ad causandum tale intelligere intellectus agens cum specie non sufficit sine cooperatione uerbi, ita quod uerbum non solum est obiecti principalis representatiuum, set est causa uel concausa intellectionis expresse, sicut species intelligibilis ponitur a QVIBVSDAM causa uel concausa intellectionis prime confuse.