Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.1

Hic 1 solet a quibusdam queri etc.


  1. Hic … a quibusdam queri] Lomb., Sent., I, 7, 1, n.1 (91,15-16) ↩︎

C.I.7.E.1

Hic solet queri a quibusdam. Superius MAGISTER mouit questiones circa generationis subiectum et terminum et circa modum generationis. Hic mouet quasdam questiones circa generationis principium, quod est potentia generandi, et circa hoc duo facit: primo mouet questionem et eam determinat, secundo obiicit in contrarium et soluit. Secunda ibi: Set uehementer nos mouet. Secunda pars, in qua mouet questionem, diuiditur in duas: primo enim mouet questionem et determinat et adiungit quasdam alias obiectiones; secundo determinat. Secunda ibi: Ita etiam cum dicitur. Et hec est sententia lectionis generali.

In speciali procedit sic MAGISTER et querit primo si Filius possit generare. Et arguitur sic primo quod sic, quia si Pater potuit generare et Filius non, ergo Pater potest aliquid quod Filius non potest. Et respondet MAGISTER quod posse generare uel posse esse Patrem non est aliquid eorum que subiecta sunt diuine potestati, set est ad aliquid.

Postea arguit per AVGVSTINVM in contrarium, qui uidetur dicere quod potuit generare, set non oportuit, quia immoderata esset diuina generatio. Et respondet quod AVGVSTINVS dicere intendit quod non est impotentia in Filio non posse generare, set ex proprietate relatiua sibi conuenit hoc.

Postea querit utrum Pater, si sit potens generare, an hoc sit aliqua potentia que non sit in Filio. Et respondet quod Pater est potens natura generare Filium et quod Filius habet eandem potentiam qua potest gigni, quam habet Pater qua potest generare.

Et querit utrum potentia generandi que est in Patre sit in Filio. Et respondet MAGISTER quod potentia generandi non tantum dicit naturam, set proprietatem; referendo ergo intellectum ad proprietatem non est potentia generandi in Filio, quia aliud est posse generare et aliud posse generari, referendo uero ad naturam idem sunt.

Vltimo hoc idem declarat ulterius, scilicet quomodo potentia generandi sit in Filio, quia in eo est potentia qua potest generari. Et in hoc terminatur sententia in speciali.