Display to small
Rotate your device or try a larger display
Postea queritur de ymagine utrum dicatur in diuinis essentialiter uel personaliter. Videtur quod essentialiter, quia illud quod conuenit tribus Personis diuinis est essentiale; set esse ymaginem conuenit tribus Personis; ergo etc. Minor probatur per illud quod dicitur Gen.
1: Faciamus1 hominem ad ymaginem et similitudinem nostram; et AVGVSTINVS dicit De fide ad Petrum
quod una2 est sancte Trinitatis diuinitas et ymago ad quam factus est homo; quare etc.
-
Faciamus … et similitudinem nostram] Gen., 1,25; • • • ap. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 1, sed contra 1 (234a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, arg. 3 (257b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 5, arg. 4 (124vb) ↩︎
-
una … factus est homo] rectius Fulg., De fide ad Petr., 5 (715,126-131); • • • ap. Lomb., Sent., I, 28, 7 (215,1-2); • • • cf. etiam Thom., S.th., I, 35, 1, arg. 1; I, 93, 5, arg. 1; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 2, sed contra 1 (151vaI); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 1, sed contra 3 (234a); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 1, arg. 1 (257b) ↩︎
Postea queritur de ‘ymagine’, utrum dicatur in diuinis essentialiter an personaliter. Et uidetur quod essentialiter, quia illud quod conuenit tribus Personis est essentiale, set esse ymaginem conuenit tribus Personis; ergo etc. Minor probatur per illud quod dicitur Gen.
1°: Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram; et AVGVSTINVS dicit De fide ad Petrum
quod una est Sancte Trinitatis diuinitas et ymago ad quam factus est homo; quare etc.