Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.23

In hiis autem quatuor modis fieri et factum esse non eodem modo se habent. Nam in illis que fiunt per motum factum esse se habet ad fieri sicut eius terminus; et simili modo mensura ipsius facti esse se habet ad mensuram ipsius fieri sicut eius terminus; propter quod, sicut motus uel fieri mensuratur tempore, sic factum esse mensuratur nunc temporis, quod est nunc fluens. Et sicut uerum est dicere de tali re quod fit solum pro tempore mensurante motum, sic uerum est dicere quod facta est solum pro illo instanti in quo terminatus est motus.

B.II.1.1.23

C.II.1.2.20

In his autem quatuor modis fieri et factum esse non eodem modo se habet. Nam in illis que fiunt per motum factum esse se habet ad fieri, sicut eius terminus; et simili modo mensura ipsius facti esse se habeat ad mensuram fieri, sicut eius terminus; propter quod, sicut motus uel fieri mensuratur tempore, sic factum esse mensuratur nunc temporis, quod est nunc fluens. Et sicut uerum est dicere de tali re quod fit solum pro tempore mensurante motum, sic uerum est dicere quod factum est solum pro illo instanti in quo terminatus est motus.