Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.2.14

De malis autem culpe alia ratio est. Deordinant enim a Deo; propter quod non uidentur posse referri in Deum. Set quia scriptum est Rom. 8 quod diligentibus 1 Deum omnia cooperantur in bonum, et Glosa hoc uerbum extendit ad mala dicens: Vt 2 si aliqui deuiant et exorbitant, hoc ipsum faciat eis proficere in bonum, quia redeunt humiliores et doctiores, ideo aliter dicendum est, scilicet quod illud quo utimur dicitur multipliciter: quo ut potentia utente, et hec est uoluntas, ut patet ex precedenti questione; quo ut habitu, et hec est caritas, qua omne quod diligitur in Deum refertur. Et neutro horum modorum utimur peccato, quia peccatum non est potentia nec habitus, est autem actus, set deordinatus a fine; propter quod non est usus proprie loquendo, set abusus. Et hoc modo procedit instantia facta. Alio modo utimur aliquo ut obiecto tantum, et sic querimus nunc. Et hoc modo possumus uti peccato, non quidem peccando, quia peccatum non solum esset obiectum set actus, set referendo peccatum ab alio uel a nobis commissum ad utilitatem nostram, non quidem per causam, set per occasionem 3. Et hoc sufficit ad usum. Nam et Deus hoc modo utitur malo, ut dicit AVGVSTINVS in Enchiridion quod Deus 4, cum sit summe bonus, nullo modo sineret mala fieri nisi sciret ex malis bona elicere. Sic igitur homo potest uti malo culpe obiectiue, inquantum ex peccato a se uel alio commisso cognita propria fragilitate efficitur cautior et humilior.


  1. diligentibus … cooperantur in bonum] Paul., Rom., 8, 28; • • • cf. Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, ad 3 (12a): «Ad 3. Quaest. sic. 1. ad Rom. 8. Diligentibus Deum oninia cooperantur in bonum [Glos.] etiam peccata mortalia: sed ijs, quae possunt cooperari in bonum, est vtendum.» ↩︎

  2. Vt … humiliores et doctiores] Lomb., In Ep. Rom., 8 (1448C-D); • • • Aug., De corrept. et gratia, 9, 24 (930); • • • Lomb., Sent., I, 46, 6 (318,19-21) ↩︎

  3. per occasionem] cf. Rob. de Orf., Reprob. Egid. (57,13-15) ↩︎

  4. Deus … malis bona elicere] cf. Aug., Enchir., 3, 11 (53,29-34); • • • Lomb., Sent., I, 46, 4 (317,3-6); • • • Thom., S.th., I II, 79, 4, arg. 1 ↩︎

C.I.1.4.9

De malis autem culpe alia ratio est. Deordinant enim a Deo; propter quod non uidentur referri in Deum. Set quia scriptum est Rom. 8: Diligentibus Deum omnia cooperantur bonum, et glossa hoc uerbum extendit ad mala dicens. Vt si aliqui deuiant et exorbitant, hoc ipsum faciat eis proficere in bonum, quia redeunt humiliores et doctiores, ideo aliter dicendum est, scilicet quod illud quo utimur dicitur multipliciter: quo ut potentia utente, et hec est uoluntas, ut patet ex precedenti questione; quo ut habitu, et hec est charitas, qua omne quod dirigitur in Deum refertur; quo ut actu formali, et hoc est ipsum uti. Et neutro istorum modorum utimur peccato quia peccatum non est potentia nec habitus, est autem actus, set deordinatus a fine; propter quod non est usus, proprie loquendo, set abusus. Et hoc modo procedit instantia facta. Alio modo utimur aliquo ut obiecto tantum, et sic querimus nunc. Et hoc modo possumus uti peccato, non quidem peccando, quia peccatum non solum esset obiectum, set actus, set referendo peccatum ab alio uel a nobis commissum ad utilitatem nostram, non quidem per causam,set per occasionem. Et hoc sufficit ad usum. Nam et Deus hoc modo utitur malo, ut dicit AVGVSTINVS in Enchiridio quod cum sit Deus summe bonus, nullo modo sineret mala fieri nisi sciret ex malis bona elicere. Sic ergo homo potest malo culpe uti obiectiue, inquantum ex peccato a se uel ab alio commisso cognita propria fragilitate efficitur cautior et humilior.