Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.5

Quod autem implicatur in primo argumento de ydemptitate et diuersitate temporis ad suum nunc, difficilius est et loquimur de tempore prout est mensura motus continui, prout de ipso determinat PHILOSOPHVS IV Phisicorum.

Et de hoc dicunt quidam1 quod nunc temporis continui et tempus differunt realiter. Quod probant sic: Sicut differunt propria mensurata, sic et mensure; set tempus2 continuum est mensura motus, nunc uero talis temporis est mensura mobilis dicente PHILOSOPHO3 IV Phisicorum quod, sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur. Cum igitur motus et mobile differant realiter, uidetur quod tempus et nunc ipsius temporis realiter differant. Ex quo concludunt quod, sicut4 in toto motu mobile est unum et idem secundum rem, differens solum secundum rationem, prout est in alia et alia habitudine ad terminum, sic nunc temporis est unum et idem secundum rem in toto tempore, differens solum secundum rationem, prout habet esse in alia et alia parte temporis.


  1. quidam] cf. Thom., Super Sent., I, 19, 2, 2, arg. 4 (470) ↩︎

  2. tempus ... est mensura mobilis] cf. Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 5 (50,67-69) • • • cf. etiam Aeg. Rom., De mens. angel., 9 (67va): «De mobili quidem, quod mensuretur instanti, patet per Philosophum in IV Phisicorum dicente, quod illud quod fertur, id est mobile, sequitur ipsum nunc, sicut motum tempus. Erit ergo simul comparatio mobilis ad nunc, sicut motus ad tempus, et quia per se est, quod motus mensuretur tempore, erit per se, quod mobile mensuretur ipso nunc. Quod etiam mutatum esse mensuretur nunc, patet, quia ipsum mutatum esse est quid indiuisibile in motu, et quia mensura debet esse unigenita mensurato, ut habet in Metaphysica. Oportet quod indiuisibile in motu mensuretur indiuisibili in tempore, et quia hoc est mutatum esse, oportet quod mutatum esse mensuret nunc temporis. Igitur si mobile et mutatum esse mensurantur instanti per se, oportet, quod non eodem modo accipiatur instans, quod mensurat mutatum esse, et quod mensurat mobile. Non autem sic dicimus de quite et motu. Nam motus mensuratur tempore per se. Si autem quies mensuratur tempore, per hoc est per relationem ad motum, et quia ibi unum propter aliud utrobique unum tantum, non oportet dare aliud et aliud tempus, quod mensuret quietem et motum, sed unum et idem tempus poterit utrumque mensurare, ut si sint duo corpora hic inferius, quorum unum moueatur per diem et aliud tantumdem quiescat. Tempus, quod erit in motu primi mobilis unum et idem secundum rem, mensurabit motum istius corporis et quietem alterius. Sed non sic dicimus de mobili et de mutato esse: non enim poterit ambo mensurari immediate et proxime eadem mensura reali. Nam si mensura debet esse unigenea mensurato, si mensuratum manet secundum rem, oportet, quod et mensura secundum rem maneat; si autem non manet secundum rem, nec mensura menebit secundum rem. Sic autem se habent mobile et mutatum esse, quia mobile unum idem manet secundum rem in toto motu differens solum secundum rationem, sed mutatum esse non manet idem secundum rationem in toto motu, sed mutatum esse non manet idem secundum rationem in toto motu, immo in eodem motu sunt multa mutata esse realiter differentia» ↩︎

  3. Philosopho ... id quod fertur] Arist., Phys., IV, 11, 219b23‑24 ↩︎

  4. sicut ... alia parte temporis] Thom., Super Sent., I, 19, 2, 2, sol. (470) ↩︎

C.II.2.4.7

De tempore autem continuo et eius nunc, est maior dubitatio. Dicunt enim quidam quod nunc temporis continui et tempus differunt realiter. Quod probant sic: sicut differunt propria mensurata, sic et mensure; sed tempus continuum est mensura motus, nunc uero talis temporis est mensura mobilis dicente PHILOSOPHO IV Physicorum quod sicut se habet tempus ad motum sic nunc ad id quod fertur. Cum igitur motus et mobiliter differant realiter, uidetur quod tempus et tunc temporis similiter realiter differant. Ex quo concludunt quod, sicut in toto motu mobile est unum et idem secundum rem, differens solum secundum rationem, prout est in alia et alia habitudine ad terminum, sic nunc temporis est unum et idem secundum rem in toto tempore et differens solum secundum rationem, prout habet esse in alia et alia parte temporis.