Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.17

Et tunc dicendum quod actus humanus ordinabilis in beatitudinem supernaturalem est subiectum in theologia sic accepta. Quod patet sic: illud est subiectum in aliqua doctrina cuius cognitio est finis proximus in ea; set in Sacra Scriptura cognitio actus humani meritorii uel ordinabilis in beatitudinem est finis proximus; ergo etc. Maior patet; in omni enim doctrina cognitio subiecti secundum se et secundum ea que ei attribuuntur queritur tamquam finis proximus; et dico “proximus”, quia in scientia speculatiua perfecta cognitio subiecti est finis proximus et finis simpliciter, quia ad nichil aliud ordinatur inquantum huiusmodi, set in scientia practica licet cognitio subiecti sit finis proximus, non est tamen finis simpliciter, quia ordinatur ad aliquid ultra, scilicet ad exteriorem operationem; et sic patet maior. Minor scribitur Tim. 3: Omnis 1 scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, et sequitur quis finis, ut perfectus sit homo Dei ad omne bonum instructus. Ecce quod instructio de bono opere quod est actus meritorius uite eterne est finis saltem proximus Sacre Scripture; et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio.


  1.  Omnis … omne bonum instructus] Paul., II Tim., 3, 16 17; • • • cf. Thom., S.th., I, 1, 1, sed contra ↩︎

C.I.P.5.9

Hoc supposito inquirendum est de principali proposito, scilicet quid sit subiectum in theologia. Et primo secundum primam acceptionem, uidelicet prout dicit habitum quo assentimur hiis que in Sacra Scriptura traduntur et prout in ea traduntur. Et dicendum quod subiectum in theologia sic accepta est actus meritorius uel actus salutaris seu ordinabilis ad beatitudinem. Quod patet duabus rationibus et quibusdam autoritatibus tam Sacre Scripture quam SANCTORVM. Prima ratio talis est: illud est subiectum in quacunque doctrina cuius cognitio est finis proximus in ea; set in Sacra Scriptura cognitio actus humani meritorii uel ordinabilis in beatitudinem est finis proximus; ergo etc. Maior patet; in omni enim doctrina cognitio subiecti secundum se et secundum ea que ei attribuuntur, queritur tanquam finis proximus, et dico “proximus”, quia in scientia speculatiua perfecta cognitio subiecti est finis proximus et finis simpliciter, quia ad nichil aliud ordinatur inquantum huiusmodi; set in scientia practica, licet cognitio subiecti sit finis proximus, non tamen est finis simpliciter, quia ordinatur ad aliquid aliud ultra, scilicet ad exteriorem operationem. Et sic patet maior. Minor sic: scribitur II Ad Tim. 3°: Omnis scriptura diuinitus inspirata est utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia; et sequitur quis sit finis, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus; ecce quod instructio de bono opere, quod est actus meritorius uite eterne, est finis, saltem proximus, Sacre Scripture. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio.