Display to small
Rotate your device or try a larger display
Hec est opinio, circa quam primo uidendum est qualiter prima quatuor se habeant ad relationem et secundo specialiter uidebitur de quinto.
Quantum ad primum certum est quod illa quatuor concurrunt ad relationem realem, set quia querimus de causa realitatis, non est intelligendum quod ex omnibus illis quatuor dependeat sicut ex causis realitas relationis, maxime ex duobus ultimis, quia terminus relationis, qui est opposita relatio, non potest habere aliquam causalitatem super aliam relationem sibi ex opposito respondentem, quia pari ratione quelibet haberet eandem causalitatem super aliam conuersim, cum quelibet sit terminus alterius et econuerso, et sic esset circulatio, quod est inconueniens in causis eiusdem rationis. Si ergo aliquod ex illis quatuor sit causa realitatis relationis, oportet quod sint tantum duo prima uel alterum eorum.
Quantum ad secundum, scilicet quod illud quintum requiratur quantum ad realitatem relationis, puta quod extrema sint eiusdem ordinis, exponendo sicut exponunt, non uidetur uerum, quia ipsum dictum uidetur sibi ipsi repugnare. Dicunt enim quod creatura refertur realiter ad Deum; set constat quod extrema istius relationis non sunt eiusdem ordinis; ergo esse eiusdem ordinis non requiritur ad realitatem relationis
Hec autem opinio deficit in multis: primo in hoc quod ponit quinque requiri ad hoc quod relatio sit realis, quia hec quinque aut requiruntur ad realitatem relationis ut cause aut non, uel aliqua sic, aliqua non; non potest dici quod omnia requirantur ut cause, quia uel quodlibet eorum esset causa secundum se in alio et in alio genere cause, quod esse non potest pro eo quod hec sunt quinque et tamen non sunt nisi quatuor genera causarum, uel omnes concurrunt ad unum genus cause, quod similiter non potest esse, quia non omnia illa quinque habent eandem habitudinem aut relationem, ut de se patet; quod tamen oporteret si concurrerent ad unum genus cause uel quedam eorum concurrerent ad aliud genus cause, puta duo prima, que se tenent ex parte subiecti, et alia concurrent ad aliud genus cause, puta tertium et quartum, que se tenent ex parte termini, quod etiam esse non potest, quia terminus relationis que est opposita relatio non potest habere aliquam causalitatem, super aliam relationem sibi ex opposito respondentem, quia quelibet haberet eandem causalitatem super aliam conuersim cum quelibet sit terminus alterius, et esset circulatio, quod est inconueniens in causis eiusdem rationis. Oportet ergo quod quedam eorum sint cause et quedam non, et tunc illa que sunt cause debuerunt assignari, alia uero non, aut quod nullum eorum sit causa, et tunc non est in aliquo responsum ad questionem qua queritur a quo habet relatio quod sit realis. Specialiter autem quod illud quintum requiratur ad realitatem relationis, scilicet quod extrema sint eiusdem ordinis, exponendo sicut exponunt, non uidetur uerum: primo, quia ipsum dictum uidetur sibi ipsi repugnare; dicunt enim quod creatura refertur realiter ad Deum; set constat quod extrema istius relationis non sunt eiusdem ordinis; ergo esse eiusdem ordinis nichil facit ad realitatem relationis.