Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.2.6

Ad aliud dicunt QVIDAM1 quod, licet Pater et Filius dicantur unum principium propter unitatem uirtutis spiratiue, Pater tamen non dicitur duo principia ex hoc quod in ipso est uis spiratiua et uis generatiua, quia implicaretur pluralitas suppositorum in Patre. Set istud non ualet, quia si dicendo Patrem esse duo principia implicatur pluralitas suppositorum, ita dicendo Patrem et Filium esse unum principium implicatur unitas suppositi; quare si unum non dicitur, nec aliud. Ideo dicunt ALII2 quod Pater non potest dici duo principia, quia uis generatiua et spiratiua in Patre non sunt duo principia realiter distincta, quia potentia generandi et similiter potentia spirandi dicit essentiam cum proprietate; igitur cum in Patre non sint due essentie cum duabus proprietatibus, non possumus dicere quod illa sint in Patre duo principia, et multo minus quod Pater sit duo principia. Set ista responsio minus ualet quam prima, quia sicut secundum ISTOS3 uis generatiua includit essentiam et proprietatem, sic et Persona; set per solam realem relationum differentiam, dato quod sit una numero essentia, dicimus Personas differre realiter; ergo similiter ex sola diuersitate relationum non obstante unitate essentie debemus dicere has uires, scilicet uim spiratiuam et uim generatiuam, differre realiter et esse diuersa principia.


  1. quidam] cf. Bonau., Super Sent., I, 29, 2, 2, resp. (516a); • • • cf. etiam Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 29, 2, ad arg. (19ra i.m. inf.) ↩︎

  2. alii] cf. Thom., S.th., I, 36, 4, ad 1 ↩︎

  3. istos] cf. Thom., S.th., I, 41, 5, resp.; Super Sent., I, 7, 1, 2, ad 2 (177); De pot., 2, 2, resp. (28b) ↩︎

C.I.29.2.6

Ad aliud dicunt QVIDAM quod licet Pater et Filius dicantur unum principium propter unitatem uirtutis spiratiue, Pater tamen non dicitur duo principia ex hoc quod in ipso est uis spiratiua et generatiua, quia implicaretur pluralitas suppositorum in Patre. Set istud non ualet, quia si dicendo Patrem esse duo principia, implicatur pluralitas suppositorum; ita dicendo Patrem et Filium esse unum principium, implicatur unitas suppositi; quare si unum non dicitur nec aliud. Ideo dicunt ALII quod Pater non potest dici duo principia, quia uis generatiua et spiratiua in Patre non sunt duo principia realiter distincta, quia potentia generandi et similiter potentia spirandi dicit essentiam cum proprietate; ergo cum in Patre non sint due essentie cum duabus proprietatibus, non possumus dicere quod illa sint in Patre duo principia, et multo minus quod Pater sit duo principia. Set ista responsio minus ualet quam prima, quia sicut secundum ISTOS uis generatiua includit essentiam et proprietatem, sic et Persona; set per solam realem differentiam relationum, dato quod sit una numero essentia, dicimus Personas differre realiter; ergo similiter ex sola diuersitate relationum non obstante unitate essentie debemus dicere has uires, scilicet uim spiratiuam et uim generatiuam, differre realiter et esse principia diuersa.