Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item omnis creatura habet de se non esse. Si ergo ab alio accipiat esse, aut simul habebit utrumque, scilicet esse et non esse, aut prius non esse quam esse. Non simul, quia implicat contradictionem: ergo prius habet non esse quam esse, aut ergo natura, aut duratione. Si1 duratione, habetur propositum, scilicet quod non fuit ab eterno. Si natura solum, ergo simul duratione et pro eodem instanti habet esse et non esse, quod est impossibile.
-
Si … quod est impossibile] Herv. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 1 (191bC): «Secundo modo potest esse, quia omnis creatura composita est ex aliquo presupposito, quia semper totum presupponit partes. Ergo reliquitur quod dicitur ex nichilo, quia habet esse post non esse. Aut ergo habet esse post non esse duratione, et sic non fuit semper. Aut tantum ordinem nature habuit esse post non esse, et si sic habuit esse et non esse simul, quia que solum habent ordinem nature sunt simul duratione: hoc autem est impossibile, quod simil duratione habeat aliquid esse et non esse» ↩︎
Item omnis creatura habet de se non esse. Si ergo ab alio habeat esse, aut simul habebit utrunque, scilicet esse et non esse, aut prius non esse quam esse. Non simul, quia implicat contradictionem: ergo prius habet non esse quam esse, aut ergo natura, aut duratione. Si duratione, habetur propositum, scilicet quod non fuit ab eterno. Si natura solum, ergo simul duratione et pro eodem instanti habet esse et non esse, quod impossibile.