Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.4

Respondeo: Quia theologia tripliciter accipitur, sicut 1 in prima questione expositum est, ideo questio ista tripliciter deducetur secundum triplicem acceptionem theologie. Prius tamen premittetur quid est esse subiectum in scientia et que sunt de ratione subiecti. Est ergo sciendum quod nunc non intendimus de subiecto scientie in quo est; sic enim omnium 2 scientiarum est unum subiectum, scilicet intellectus. Set intendimus de subiecto scientie de quo est scientia. Et tale subiectum oportet habere tres condiciones: prima est quod sit aliquid incomplexum, scilicet terminus et non propositio; secunda est quod sit primo et principaliter 3 in scientia consideratum et quod omnia alia habeant ad ipsum attributionem; tertia est quod aliqua possint predicari de ipso denominatiue. Ratio prime condicionis est quia illud est subiectum scientie quod est subiectum conclusionis demonstrate; set subiectum conclusionis demonstrate est aliquis terminus incomplexus et non propositio; ergo etc. Minor patet, set maior probatur, quia scientia 4 est habitus conclusionis demonstrate, et ideo illud est subiectum de quo est scientia, idest de quo est aliquid demonstratum in conclusione scita; demonstratur autem predicatum de subiecto et non econuerso; ergo subiectum conclusionis scite est subiectum scientie. Propter quod magis 5 proprie dicitur subiectum quam obiectum, non quidem in quo, set de quo; obiectum enim proprie sumptum est illud quod primo et principaliter cognoscitur; quod autem primo et principaliter cognoscitur scientifice est conclusio demonstrata, que continet subiectum et passionem; et ideo conclusio demonstrata proprie dicitur obiectum scientie. Set subiectum conclusionis demonstrate proprie dicitur subiectum scientie de quo alia sciuntur, quia de ipso alia demonstrantur. Vnde secundum hoc illa comparatio qua dicitur quod sicut 6 se habet obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam, non est uera secundum omnem sensum; obiectum enim potentie est illud quod primo et directe cognoscitur; set subiectum scientie non est illud quod primo et directe scitur, set est illud de quo passiones demonstrate sciuntur. Verumtamen in hoc potest esse uera comparatio quod sicut omnia que cognoscuntur ab aliqua potentia habent attributionem aliquam ad principale obiectum, sic illa que determinantur in scientia omnia habent attributionem ad subiectum.


  1. sicut … questione expositum est] cf. Dur., Super Sent., Prol., 1 (2,24-3,58) ↩︎

  2. omnium … est unum subiectum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2raB): «Respondeo dicendum, quod sicut in arguendo dicebatur, subiectum in scientia non est illud, in quo est scientia, sed illud de quo: nam si illud, in quo est scientia, esset subiectum; cum omnis scientia sit in intellectu, omnium scientiarum esset vnum subiectum: et tunc scientiae non distingueretur per subiecta sua, et esset confusio scietiarum; quod est in conveniens: igitur subiectum in scientia est obiectum: et quia quilibet habitus ex obiecto suo principali, et formali sumit speciem; scientia, cum habeat rationem habitus, ex obiecto suo principali trahet speciem: cum igitur scientia dividantur per subiecta sua, et ex eis trahant speciem; subiectum in scientia est obiectis non quodlibet, sed obiectum principale, et formale, et quia omne tale obiectum est de consideratione scientiae: imo est id, de quo principaliter considerat scientia, omne subiectum in scientia est de consideratione eius: verum non omne, quod est de consideratione scientiae, est subiectum, vit patebit: igitur esse subiectum in scientia, et esse de consideratione scientiae non sunt, idem poenitus, sed differunt sicut vniversale et particulare.» ↩︎

  3. principaliter … in scientia consideratum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2rbH): «Ad primum dicendum: quod illud de quo est scientia est subiectum, sed non omne, sed solum de quo est principaliter, et ideo non est idem consideratum in scientia, et subiectum, nisi sicut vniversale et particulare.» ↩︎

  4. scientia … habitus conclusionis demonstrate] cf. Thom., De uerit., 2, 1, arg. 4 (37,25-26) ↩︎

  5. magis … subiectum quam obiectum] cf. Aeg. Rom., Ord., Prol., 1, 1 (2raB) ↩︎

  6. sicut … subiectum ad scientiam] cf. Thom., S.th., I, 1, 7, resp. ↩︎

C.I.P.5.6

Responsio. Theologia tripliciter accipitur, sicut in prima questione expositum est; ideo questio ista tripliciter deducetur secundum triplicem acceptionem theologie. Prius tamen premittetur quid sit esse subiectum in scientia et que sunt de ratione subiecti. Est ergo sciendum quod nunc non queritur de subiecto in quo est scientia; sic enim omnium scientiarum est unum subiectum, scilicet intellectus. Set intendimus de subiecto scientie de quo est scientia. Et tale subiectum oportet habere tres condiciones: prima est quod sit aliquid incomplexum, scilicet terminus et non propositio; secunda est quod sit primo et principaliter in scientia consideratum et quod omnia alia habeant attributionem ad ipsum; tertia est quod aliqua possint predicari de ipso denominatiue. Ratio prime condicionis est quia illud est subiectum scientie quod est subiectum conclusionis demonstrate; set subiectum conclusionis demonstrate est terminus inconplexus et non propositio; ergo etc. Minor patet. Set maior probatur, quia scientia est habitus conclusionis demonstrate, et ideo illud est subiectum de quo est scientia et de quo est aliquid demonstratum in conclusione scita; demonstratur autem predicatum de subiecto et non econuerso; ergo subiectum conclusionis scite est subiectum scientie. Propter quod magis proprie est subiectum quam obiectum, non quidem subiectum in quo, set de quo; obiectum enim proprie sumptum est illud quod primo et principaliter cognoscitur; quod autem primo et principaliter cognoscitur scientifice est conclusio demonstrata, que continet subiectum et passionem; et ideo conclusio demonstrata proprie dicitur obiectum scientie. Set subiectum conclusionis demonstrate est subiectum scientie proprie dictum de quo alia sciuntur, quia de ipso alia demonstrantur. Vnde secundum hoc illa comparatio qua dicitur quod sicut se habet obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam, non est uera secundum omnem sensum; obiectum enim potentie est illud quod primo et directe cognoscitur; set subiectum scientie non est illud quod primo et directe scitur, set est illud de quo passiones demonstrate sciuntur. Verumptamen in hoc potest esse uera comparatio quod sicut omnia que cognoscuntur ab aliqua potentia habent attributionem aliquam ad principale obiectum, sic illa omnia que determinantur in scientia habent attributionem ad subiectum.