Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.3.15

Hiis suppositis concludunt suum propositum sic: si essentia anime necessario differt realiter a suis potentiis, hoc est aut quia non potest esse immediatum principium alicuius operationis, aut quia non potest esse immediatum principium plurium operationum. Primum est exclusum per primam suppositionem, secundum excluditur per secundam et tertiam sic: quanto aliqua forma est eleuatior, tanto potentia eius est eleuatior, ut dicit secunda suppositio; set forma que est eleuatior, ut anima sensitiua et intellectiua, unita existens dat immediate plura esse, ut patet ex tertia suppositione; ergo potentia talis forme unita existens et unum cum essentia potest se ad plures operationes extendere immediate. Cum 1 ergo frustra 2 et sine ratione ponantur plura ubi unum sufficit, et essentia anime potest esse immediatum principium operationis, non unius tantum, set plurium, frustra, ut uidetur, adderentur potentie ad essentiam anime.


  1. Cum … ad essentiam anime] cf. Duns Scot., In Sent., II, 16, 1 (38b-39a) ↩︎

  2. frustra … ubi unum sufficit] cf. Auct. Ar., 2, 26 (141,39-40); Arist., Phys., I, 4, 188a17-18 ↩︎

C.I.3''.2.25

Hiis suppositis concludunt suum propositum sic: si essentia anime realiter differt a suis potentiis, hoc est aut quia non potest esse immediatum principium alicuius operationis, aut quia non potest esse immediatum principium plurium operationum. Primum est exclusum per primam suppositionem, secundum excluditur per secundam et tertiam suppositiones sic: quanto aliqua forma est eleuatior, tanto potentia eius eleuatior est, ut dicit secunda suppositio; set forma que est eleuatior, ut forma sensitiua et intellectiua unica existens, dat immediate plura esse, ut patet ex tertia suppositione; ergo potentia talis forme unica existens et unum cum essentia potest ad plures operationes se extendere et immediate. Cum ergo frustra et sine ratione ponantur plura ubi unum sufficit, et essentia anime potest esse immediatum principium operationis, non unius tantum, set plurium, frustra, ut uidetur, adderentur potentie ad essentiam anime.