Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.14

Ad argumentum in oppositum dicendum quod aliter se habet nunc eui ad euum, cum sit id ipsum sub alia et alia consideratione, et aliter tempus ad nunc, cum nunc non sit nisi priuatio ulterioris continuationis in tempore.

C.II.2.4.16

Ad argumentum in oppositum dicendum quod aliter se habet non potest differre ab euo, nisi secundum rationem, quia in esse euiterni non est realis diuersitas nec nunc eui dicit priuationem ulterioris durationis, sicut dicit nunc temporis. Propter quod differt realiter a tempore non sicut indiuisibile positiuum a continuo, sed sicut priuatio ulterioris continuationis.