Display to small
Rotate your device or try a larger display
De secundo uero, scilicet super quid fundatur talis priuatio, sciendum quod non queritur de subiecto uel supposito, cui conuenit talis priuatio (hoc enim est suppositum Patris secundum omne illud quod est positiuum in ipso, ut1 postea dicetur: omne enim quod est in Patre, ut in Patre, est ingenitum), set queritur de ratione uel proprietate per quam conuenit Patri et hiis que in Patre sunt esse ingenitum. Et hanc oportet dare in omni priuatione, ut uidetur, quia omnis2 negatio reducitur ad affirmationem et omnis priuatio ad habitum.
De secundo, scilicet super quid fundatur talis priuatio, sciendum quod non queritur de subiecto uel supposito cui conuenit talis priuatio (hoc enim est suppositum Patris secundum omne illud quod est positiuum in ipso, ut postea dicetur; omne enim quod est in Patre, ut in Patre est, ingenitum est); set queritur de ratione uel proprietate per quam conuenit Patri et hiis que in Patre sunt esse ingenitum. Et hanc oportet dare in omni priuatione, ut uidetur, quia omnis negatio reducitur ad affirmationem et omnis priuatio ad habitum.