Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundum patet, scilicet quod per creaturas non possumus cognoscere de Deo quid est in speciali, quod est quid rei simpliciter, et hoc sic. Ex effectu numquam possumus deuenire in perfectam cognitionem cause quantum ad suum quod quid est in speciali, nisi dupliciter: uno modo ratione similitudinis, quando effectus est eiusdem speciei cum sua causa; alio modo ratione uirtutis, quando scilicet effectus demonstrat totam uirtutem cause (tunc enim per uirtutem cognoscimus essentiam). Nunc est ita quod creature non sunt eiusdem speciei cum Deo nec demonstrant totam uirtutem Dei; ergo impossibile est quod per creaturas deueniamus in perfectam cognitionem Dei quid sit in speciali.
Secundum patet, scilicet quod per creaturas non possimus cognoscere de Deo quid est in speciali, quod est quid rei simpliciter, et hoc sic. Ex effectu nunquam possumus deuenire in perfectam cognitionem cause quantum ad suum quod quid est in speciali, nisi dupliciter: uno modo ratione similitudinis, quando effectus est eiusdem speciei cum sua causa; alio modo ratione uirtutis, quando scilicet effectus demonstrant totam uirtutem cause (tunc enim per uirtutem cause cognoscimus essentiam). Nunc est ita quod creature non sunt eiusdem speciei cum Deo nec demonstrant totam uirtutem Dei; ergo impossibile est quod per creaturas deueniamus in perfectam cognitionem Dei quid sit in speciali.