Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quantum ad secundum dicenda sunt duo: primum est quod in euo non est successio; secundum est quod esse unius euiterni potest alii succedere.
Primum patet dupliciter. Primo ex incorruptibilitate euiterni cuius esse proportionatur euo, quia in omni successione aliquid uere amittitur et aliquid uere acquiritur, quia, cum prius et posterius, sine quibus non est successio, nec sint nec esse possint simul propter manifestam contradictionem que in ipsis terminis implicatur, acquisitio posterioris est amissio prioris – et hoc est uerum in omni successione siue secundum locum, in qua unus locus acquiritur alio amisso, siue secundum formam, in qua una acquisita alia amittitur; set in esse angeli et cuiuscumque euiterni, quamdiu est, nulla est noua acquisitio uel amissio, cum ponatur simpliciter incorruptibile dicente AVGVSTINO1 De ciuitate Dei
quod immortalitas angelorum non transit in tempore nec est preterita, quasi iam non sit, nec futura, quasi nondum sit; ergo in esse angeli nulla potest esse successio.
Idem apparet secundo sic: Esse angeli uel est idem quod essentia uel proportionatur essentie; set in essentia angeli nulla est successio, set est tota simul in indiuisibili consistens; ergo et esse. Minor probatur. Si2 enim ratio specierum substantie consistit in indiuisibili sicut species numerorum, oportet hoc uerificari in separatis a materia, ut innuit PHILOSOPHVS VIII Metaphisice
; quare etc.
Secundum patet sic: Sicut permanentibus opponitur successio, sic successiuis simultas; set duo motus quorum quilibet secundum se est successiuus, non obstante successione cuiuslibet eorum secundum se, possunt simul esse unus cum alio, sicut idem homo simul currit et febricitat; ergo duo euiterna quorum quodlibet est per se permanens, non obstante permanentia et simultate quam habet unumquodque eorum secundum se, possunt sibi succedere, quemadmodum unus angelus potest creari alio non creato et hoc annichilato alius creari; set hec successio non est per se, set solum per accidens. Que enim per se sibi inuicem succedunt, eorum nature sunt ut uni repugnet simul esse cum altero, ut patet in partibus motus et temporis; euiternis autem non repugnat esse simul; ideo inter ea non est successio per se, set per accidens ex beneplacito producentis.
Patet igitur quod in euo non est successio, cum sit idem iudicium de euo et de esse euiterni. Et quamuis in euo secundum se non sit successio, potest tamen toti successioni temporis coexistere. Neque enim est euum sicut nunc temporis, quod non potest bis sumi eo quod fluens est, set est quasi nunc stans, quod multotiens potest assignari et ob hoc pluribus coexistere, quemadmodum si quis figat palum in fluuio, durat palus et fluuius, set in duratione fluuii est successio aque post aquam, in duratione uero pali non. Sic durat angelus, durat motus, durat euum, durat tempus, set in duratione motus et temporis est successio, non autem in duratione angeli et eui, et tamen sibi inuicem coexistunt, ratione cuius coexistentie dicitur angelus fuisse, quia coextitit preterito, et fore, quia coexistet futuro, quamuis nichil de esse angeli amittatur in preterito nec acquiratur in futuro.
Quantum ad secundum dicenda sunt duo: primum est quod in euo non est successio; secundum est quod esse unius euiterni potest alii succedere.
Primum patet dupliciter. Primo ex incorruptibilitate euiterni cuius esse proportionatur euo, quia in omni successione aliquid amittitur et aliquid uere acquiritur, quia, cum prius et posterius, sine quibus non est successio, non sint nec esse possint simul propter manifestam contradictionem que in ipsis terminis implicatur, acquisitio posterioris est amissio prioris – et hoc est uerum in omni successione siue secundum locum, in qua unus locus acquiritur alio amisso, siue secundum formam, in qua una acquisita alia amittitur; set in esse angeli et cuiuscumque euiterni, quamdiu est, nulla est noua acquisitio uel amissio, cum ponatur simpliciter incorruptibile dicente AVGVSTINO1 De ciuitate Dei
quod immortalitas angelorum non transit in tempore nec est preterita, quasi iam non sit, nec futura, quasi nondum sit; ergo in esse angeli nulla potest esse successio.
Idem apparet secundo sic: Esse angeli uel est idem quod essentia uel proportionatur essentie; set in essentia angeli nulla est successio, set est tota simul in indiuisibili consistens; ergo et esse. Minor probatur. Si2 enim ratio specierum substantie consistit in indiuisibili sicut species numerorum, maxime oportet hoc uerificari in separatis a materia, ut PHILOSOPHVS innuit VIII Metaphisice
; quare etc.
Secundum patet sic: Sicut permanentibus opponitur successio, sic successiuis simultas; set duo motus quorum quilibet per se post successiuus est successiuus, non obstante successione cuiuslibet eorum secundum se, possunt simul esse unus cum alio, sicut idem homo simul currit et febricitat; ergo duo euiterna quorum quodlibet est per se permanens, non obstante permanentia et simultate quam habet unumquodque eorum secundum se, possunt sibi succedere, quemadmodum unus angelus potest creari alio non creato et hoc annichilato alius creari; set hec successio non est per se, set solum per accidens. Que enim per se sibi inuicem succedunt, eorum nature sunt ut uni repugnet simul esse cum alio, ut patet in partibus motus et temporis; euiternis autem non repugnat esse simul; ideo inter ea non est successio per se, set per accidens ex beneplacito producentis.
Patet igitur quod in euo non est successio, cum sit idem iudicium de euo et de esse euiterni. Et quamuis in euo secundum se non sit successio, potest tamen toti successioni temporis coexistere. Nec enim est euum sicut nunc temporis, quod non potest bis sumi eo quod fluens est, set est quasi nunc stans, quod multotiens potest signari et ob hoc pluribus coexistere, quemadmodum si quis figat palum in fluuio, durat palus et fluuius, set in duratione fluuii est successio aque post aquam, in duratione uero pali non. Sic durat angelus, durat motus, durat euum, durat tempus, set in duratione motus et temporis est successio, non autem in duratione angeli et eui, et tamen sibi inuicem coexistunt, ratione cuius coexistentie dicitur angelus fuisse, quia coextitit preterito, et fore, quia coexistet futuro, quamuis nichil de esse angeli amittatur in preterito nec acquiratur in futuro.
Quantum ad secundum dicenda sunt duo; primum est quod in euo non est successio; secundum est quod esse unius euiterni potest alii succedere.
Primum patet dupliciter. Primo ex incorruptibilitate euiterni cuius esse proportionatur euo, quia in omni successione aliquid amittitur et aliquid uere acquiritur, quia, cum prius et posterius, sine quibus non est successio, non sint nec esse possint simul propter manifestam contradictionem que in ipsis terminis implicatur, acquisitio posterioris est amissio prioris, et hoc est uerum in omni successione siue secundum locum in qua locus unus acuiritur alio amisso, siue secundum formam in qua una acquisita alia amittitur; sed in esse angeli et cuiuscunque euiterni, quandiu est, nulla est noua acquisitio uel amissio, cum ponatur simpliciter incorruptibile dicente AVGVSTINO De ciuitate Dei
quod immortalitas angelorum non transit in tempore, nec est preterita, quasi iam non sit, nec futura, quasi nondum sit; ergo in esse angeli nulla potest esse successio.
Item arguitur secundo sic: Esse angeli uel est idem quod essentia uel proportionatur essentie; sed in essentia angeli nulla est successio, sed est tota simul in indiuisibili consistens, ergo et esse. Probatur minor. Si enim ratio specierum substantie consistit in indiuisibili sicut species numerorum, maxime oportet hoc uerificari in separatis a materia, ut innuit PHILOSOPHVS VIII Metaphysice
; quare etc.
Secundum patet sic: Sicut permanentibus opponitur successio, sic successiuis simultas; sed duo motus quorum quilibet est successiuus secundum se, non obstante successione cuiuslibet eorum secundum se, possunt simul esse unus cum alio, sicut idem homo simul currit et febricitat; ergo duo euiterna quorum quodlibet est secundum se manens, non obstante manentia et simultate quam habet unumquodque eorum secundum se, possunt sibi succedere, quamadmodum unus angelus potest creari alio non creato, et hoc adnihilato alius creari; sed hec successio non est per se, sed per accidens solum. Que enim per se sibi inuicem succedunt, eorum nature sunt tales quod uni repugnat simul esse cum alio, ut patet in partibus motus et temporis; euiternis autem non repugat esse simul; ideo inter ea non est successio per se, sed per accidens solum, ex bene placito producentis.
Patet igitur quod in euo non est successio, cum sit idem iudicium de euo et de esse euiterni. Et quamuis in euo secundum se non sit successio, potest toti tamen successioni temporis coexistere. Nec enim est euum, sicut nunc temporis, quod non potest bis sumi eo quod fluens est, sed quasi nunc stans, quod multotiens potest significari et ob hoc pluribus coexistere, quemadmodum si quis figat palum in fluuio, durat palus et fluuius, sed in duratione fluuii est successio aque postquam in duratione uero pali non. Sic durat angelus, durat motus, durat euum, durat tempus, sed in duratione motus et temporis est successio, non sic in duratione angeli et eui, et tamen sibi inuicem coexistunt, ratione cuius coexistentie dicitur angelus fuisse, quia coexistit preterito, et fore, quia coexistet futoro, quamuis de esse angeli nihil amittatur in preterito non acquiratur in futuro.