Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.12

Que autem sit illa ratio determinata, credo quod sit ratio saluatoris. Quod patet primo, quia illa est ratio subiecti in aliquo habitu que in illo principaliter attenditur et que continet alias fundamentaliter et per illas explicatur (exemplum de corpore mobili in scientia naturali); set ratio saluatoris est huiusmodi; principaliter enim in fide intenditur; numquam enim fuit fides, nec in statu innocentie nec post lapsum, quin explicite fuerit de saluatore; non sic autem de aliis. Item hec ratio continet alias fundamentaliter et implicite, scilicet esse incarnatum, passum, resurrexisse, ascendisse in celum, aduentum ad iudicium, quibus explicatur qualiter Deus salutem nostram operatus est. Ipse etiam articulus Trinitatis implicite continetur in ratione saluatoris propter determinationem persone saluantis nos meritorie, tamquam principale obiectum complete salutis. Ergo Deus sub ratione saluatoris est subiectum in fide articulorum.

C.I.P.5.18

Que autem est ista ratio, credo quod sit ratio Saluatoris. Quod patet primo, quia illa est ratio subiecti in aliquo habitu que in illo principaliter attenditur et consideratur et que continet alias fundamentaliter et per illas explicatur. Exemplum de corpore mobili in scientia naturali; set ratio Saluatoris est huiusmodi; principaliter enim in fide intenditur; nunquam enim fuit fides, nec in statu innocentie nec post lapsum, quin explicite fuerit de Saluatore; non sic autem est de aliis. Item hec ratio continet alias fundamentaliter et implicite, scilicet esse incarnatum, passum, resurrexisse, ascendisse in celum, uenturum ad iudicium; quibus explicatur qualiter Deus salutem nostram operatus est. Et ipse articulus Trinitatis continetur implicite etiam in ratione Saluatoris propter determinationem Persone saluantis nos meritorie, que est principale obiectum complete salutis. Ergo Deus sub ratione Saluatoris est subiectum in fide articulorum.