Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.29.1.13

Ad tertium dicendum quod maior est falsa. Sanum1 enim dicitur de medicina et de animali et calidum de sole et igne sicut de causa et effectu, et tamen per prius dicitur animal sanum quam medicina et ignis calidus quam sol, quia res nominis in eis uerius inuenitur. Minor etiam est dubia et forte falsa, quia Deus est principium creaturarum secundum illud quod est commune Personis et esset in diuinis circumscripta productione Personarum.


  1. Sanum … eis uerius inuenitur] cf. Arist., Metaph., IV, 2, 1003a34-b3 ↩︎

C.I.29.1.13

Ad tertium dicendum quod maior est falsa; ‘sanum’ enim dicitur de medicina et de animali et ‘calidum’ de sole et igne, sicut de causa et effectu, et tamen prius dicitur animal ‘sanum’ quam medicina et ignis ‘calidus’ quam sol, quia res nominis in eis uerius inuenitur. Minor etiam dubia est et forte falsa, quia Deus est principium creaturarum secundum illud quod est commune Personis et esset in diuinis circumscripta productione Personarum.