Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.17

Et dicenda sunt tria. Primum est quod non repugnat creature permanenti fuisse productam ab eterno; secundum erit quod motui et omni rei successiue repugnat ab eterno fuisse; tertium erit quod, dato quod motus uel creatura sub motu non potuerit esse ab eterno, tamen non est possibile dare primum instans ante quod non potuerit esse motus uel creatura sub motu.

Primum apparet tripliciter, secundum quod tria sunt de ratione creature. Est1 enim creatura ens productum ab alio de nichilo.

Ratione2 qua creatura est ens non potest sibi repugnare fuisse ab eterno, quia potissime repugnaret Deo, in quo uerissime saluatur ratio entis. Igitur si repugnat ei, hoc erit uel ratione cause producentis, quia ab alio, uel ratione productionis, quia ens productum, uel ratione termini, quia de nichilo. Et de hiis omnibus sunt tacte difficultates in argumentis.


  1. Est … alio de nichilo] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt ex parte creature et de ratione eius: est enim creatura ens in potentia, productum ab alio, ex nichilo, potens non esse» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt de ratione creature: est enim creatura ens in potentia, productum ex alio, ex nichilo, potens non esse» ↩︎

  2. Ratione … saluatur ratio entis] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim repugnat creature in quantum ens: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: ideo in Deo est perfectissime ratio entitatis» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim non repugnat creature in quantum est: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: in Deo enim est perfectissime ratio entitatis» ↩︎

B.II.1.1.18

Et dicendum est ad hoc quod creaturarum est duplex genus, quia quedam sunt permanentes, ut homo et angelus, quedam uero successiue, siue per successionem partium eiusdem continui, ut motus celi, siue per successionem partium non constituentium aliquid continuum, sicut generatio succedit generationi, ut, cum gallina generatur ex ouo et ouum ex gallina, et sic semper.

Ad presens autem tractabitur questio solum quoad res permanentes, ostendendo quod quelibet res permanens potuit esse ab eterno.

Quod patet tripliciter, secundum quod tria sunt de ratione creature. Est1 enim creatura ens productum ab alio de nichilo.

Ratione2 qua creatura est ens non potest sibi repugnare fuisse ab eterno, quia potissime repugnaret Deo, in quo uerissime saluatur ratio entis. Igitur si repugnat ei, hoc erit uel ratione cause producentis, quia ab alio, uel ratione productionis, quia ens productum, uel ratione termini, quia de nichilo. Et de hiis omnibus tacte sunt difficultates in argumentis.


  1. Est … alio de nichilo] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt ex parte creature et de ratione eius: est enim creatura ens in potentia, productum ab alio, ex nichilo, potens non esse» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Ad cuius evidentiam sciendum quod quinque sunt de ratione creature: est enim creatura ens in potentia, productum ex alio, ex nichilo, potens non esse» ↩︎

  2. Ratione … saluatur ratio entis] Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 40rb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim repugnat creature in quantum ens: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: ideo in Deo est perfectissime ratio entitatis» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68vb: «Secundum hec quinque ostenditur quod non repugnat creature ab eterno fuisse. Primo enim non repugnat creature in quantum est: sic enim repugnaret Deo ab eterno fuisse: in Deo enim est perfectissime ratio entitatis» ↩︎

C.II.1.2.15

Et dicendum ad hoc, quod res permanens, cuius esse non consistit in successione, ut celum, homo, angelus potuit a Deo produci ab eterno.

Quod patet tripliciter, secundum tria que sunt de ratione creature. Est enim creatura ens productum ab alio de nihilo. Iam ratione, qua creatura est ens, non potest sibi repugnare fuisse ab eterno, quia potissime repugnare Deo, in quo uerissime saluatur ratio entis. Ergo si repugnat ei, hoc erit uel ratione cause producentis, quia ab alio, uel ratione productionis, quia est ens productum, uel ratione termini, quia de nihilo. Et de his omnibus tacte sunt difficultates in argumentis.