Display to small
Rotate your device or try a larger display
Rationes autem eius sunt plures. Vna est talis. Illud 1 quod est per se fundamentum relationis non includit intrinsece relationem; set potentia que est ad actus dictos est per se fundamentum relationis inter producens et productum; ergo etc. Maior patet, quia relatio realis semper fundatur super rem alterius predicamenti. Minor probatur, quia nichil pertinet per se ad agens quod possit esse fundamentum dicte relationis nisi actio uel potentia actiua. Actio autem non potest esse fundamentum eius, nec in creaturis, nec in diuinis, quia in creaturis actio et passio sunt in passo, fundamentum autem respectus agentis debet esse in agente; nec in diuinis, quia actio in diuinis, puta generare, est relatio et relatio non est per se fundamentum relationis, alioquin esset processus in infinitum; ergo actio non potest esse fundamentum dicti respectus. Relinquitur ergo quod hoc sit potentia actiua. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio.
-
Illud … non est per se fundamentum relationis] Heru. Nat., Super Sent., I, 7, 1, resp. (56aA-B): «Secunda [ratio] talis est. Illud cui convenit esse per se fundamentum relationis non significat formaliter rationem nec includit relationem ut partem sui; sed potentia activa est per se fundamentum relationis ipsius producentis ad productum; ergo etc. Maior patet, quia si fundamentum per se relationis realis vel pars fundamenti esset alia relatio realis, relationes reales irent in infinitum, quia illa requireret aliam relationem realem et sic deinceps, ipsa autem relatio non potest sibi ipsi esse fundamentum, ut de se patet. Minorem autem probo, quia nihil per se pertinet ad agens quod possit esse fundamentum dicti respectus nisi vel actio vel potentia activa. Actio autem non potest esse fundamentum dicti respectus nec in creaturis nec in divinis, quia in creaturis actio et passio sunt in passo et in eo quod movetur; fundamentum autem respectus agentis debet esse in agente; ergo, ect. Nec in divinis, quia in divinis actio pura generare est relatio et relatio non potest esse per se et secundum rem fundamentum relationis; ergo etc.» ↩︎
Rationes autem eius sunt plures. Vna est talis. Id quod est per se fundamentum relationis non includit intrinsece relationem; set potentia que est ad actus dictos diuinos est per se fundamentum relationis inter producens et productum; ergo etc. Maior patet, quia relatio realis semper fundatur super re alterius predicamenti. Minor probatur, quia nichil pertinet per se ad agens quod possit esse fundamentum dicte relationis nisi actio uel potentia actiua. Actio autem non potest esse fundamentum eius, nec in creaturis, nec in diuinis: in creaturis non, quia actio et passio sunt in passo, fundamentum autem respectu agentis debet esse in agente; nec in diuinis, quia actio in diuinis, puta generare, est relatio et relatio non est per se fundamentum relationis, alioquin esset processus in infinitum; ergo actio non potest esse fundamentum dicti respectus. Relinquitur ergo quod sit potentia actiua. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio.