Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.9

Et item si sint plura eua, primum euum sicut perfectissimum erit mensura omnium euorum inferiorum; set quodlibet euum inferius est mensura esse proprii angeli; ergo a primo ad ultimum euum supremi angeli mensurat esse cuiuslibet inferioris.

B.II.2.4.9

Primus modus est quod duratio primi et perfectissimi euiterni est mensura durationis omnium aliorum euiternorum. Cuius ratio est, quia1, sicut se habet essentia ad essentiam, sic esse ad esse et duratio ad durationem; set essentia primi angeli sicut perfectissima in illo genere est mensura essentiarum aliorum euiternorum, saltem comparatiue, ut dictum est; ergo et esse eius et duratio sunt mensura esse et durationis aliorum; set euum non est aliud quam duratio in esse euiternorum, sicut tempus est prius et posterius in successione motus; ergo euum superioris angeli est mensura omnium euiternorum.


  1. quia … mensura omnium euiternorum] cf. red. A, II, 2, 2 [A.II.2.2.8] ↩︎

C.II.2.5.9

Et iterum si sint plura eua, primum euum sicut perfectissimum erit mensura omnium euorum inferiorum; sed quodlibet euum inferius est mensura esse proprii angeli; ergo a primo ad ultimum euum supremi angeli mensurat esse cuiuslibet inferioris.