Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.1.21

Tertium 1 patet, scilicet quod non omnes rationes adducte contra articulum possunt solui sic quod clare et scientifice constet de earum solutione. Ad quod uidendum notandum est quod ratio que adducitur contra articulum aut peccat in forma arguendi, et tunc potest eam soluere scientifice quicumque scit artem libri Elenchorum, aut peccat in materia eo quod assumit falsam propositionem, utpote si argueretur sic: semper in distinctis suppositis est distincta natura; set in diuinis natura non potest distingui; ergo nec supposita. Ratio ista non peccat in forma, set in materia, quia maior propositio non est uera uniuersaliter, sicut assumitur, set tantum in creaturis. Cum igitur talis ratio sic soluitur per interemptionem propositionis que solum habet instantiam in proposito de quo queritur, scilicet in diuinis, numquid potest clare et scientifice constare de tali solutione? Certe non, ut uidetur, quia per idem et eodem modo constat de falsitate propositionis affirmatiue et de ueritate negatiue sibi opposite, quia eadem est causa utriusque; set de ueritate huius negatiue, scilicet quod in diuinis non distinguatur natura distinctione suppositorum nec econuerso, non potest constare clare et scientifice, set solum per fidem, que hoc ponit; ergo de falsitate affirmatiue sibi opposite, scilicet quod semper distinguatur natura ubicumque distinguntur supposita, non potest constare clare et scientifice, set solum per fidem.


  1. Tertium ... solum per fidem] cf. Heru. Nat., Super Sent., Prol., 1, 3, ad 3 (125,439-452) ↩︎

C.I.P.1.27

Tertium patet, scilicet quod non omnes rationes adducte contra articulum possunt solui sic quod clare et scientifice constet de eorum solutione. Ad quod uidendum notandum est quod ratio que adducitur contra articulum aut peccat in forma arguendi, et tunc potest eam soluere scientifice quicunque scit artem libri Elenchorum, aut peccat in materia eo quod assumit falsam propositionem, utpote si sic argueretur: semper in distinctis suppositis est distincta natura; set in diuinis natura non potest distingui; ergo nec suppositum. Ratio ista non peccat in forma, set materia, quia maior propositio non est uera uniuersaliter, sicut assumitur, set tantum ⟨in⟩ creaturis. Cum ergo talis ratio sic soluitur per interemptionem propositionis que solum habet instantiam in proposito in quo datur uel de quo, scilicet in diuinis, numquid potest clare et scientifice constare de tali solutione? Certe non, ut uidetur, quia per idem et eodem modo constat de falsitate propositionis affirmatiue et de ueritate negatiue sibi opposite, quia eadem est causa utriusque; set de ueritate huius negatiue, scilicet quod in diuinis non distinguitur natura distinctione suppositorum nec econuerso, non potest clare constare et scientifice, set solum per fidem, que hoc ponit; ergo de falsitate affirmatiue sibi opposite, scilicet quod semper distinguatur natura ubicunque distinguuntur supposita, non potest constare clare et scientifice, set solum per fidem, que hoc ponit.