Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.1.7

Tertius modus probandi eandem conclusionem est talis. De ratione relationis est quod per eam aliquid dicatur ad aliud se habere; set secundum equalitatem diuina Persona non se habet ad aliud secundum rem, quia Persona dicitur equalis Persone secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis, una autem Persona est eadem alteri quoad essentiam; quare equalitas inter diuinas Personas non est relatio realis.

C.I.31.1.6

Secundus modus probandi eandem conclusionem talis est: de ratione relationis est quod per eam aliquid dicatur ad se habere, set secundum equalitatem diuina Persona non se habet ad aliud secundum rem, quia Persona dicitur equalis Persone secundum essentiam acceptam sub ratione quantitatis; una autem Persona est eadem alteri quo ad essentiam; quare equalitas inter diuinas Personas non est relatio realis.