Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum 1 dicendum quod bruta non solum cognoscunt exterius obiectum, set etiam actum proprium, siue per eandem potentiam cuius est actus siue per aliam. Sicut enim non solum uidemus exteriorem colorem, set perpendimus 2 nos uidere, et hoc per eundem uisum aut per sensum communem, sic et bruta 3 in quibus sunt perfecte potentie sensitiue, et forte omnia, licet magis confuse et indistincte. Et ideo falsum est quod assumit ratio, scilicet quod bruta non cognoscunt actum suum; cognoscunt enim et in ipso cognito delectantur. Quod autem dicitur quod potentie sensitiue non sunt reflexiue super actus suos, forte posset negari nec umquam uidi efficacem rationem probantem contrarium; uel posset dici quod non est ibi reflexio, quia non est eadem potentia que elicit actum et que iudicat de actu, set alia, sicut uisus elicit uidere, set sensus communis iudicat de uisione.
-
secundum] cf. Dur., Super Sent., I, 1, 1 (101,200-213) ↩︎
-
perpendimus … per sensum communem] cf. Arist., De an., III, 2, 425b12-426a1; • • • Thom., Sent. De an., II, 26 (178,1-180,145) ↩︎
-
bruta … confuse et indistincte] cf. Arist., De an., III, 3, 428a9-24; 10, 433b29-434a7; • • • Olivi, Super Sent., II, 61 (580) ↩︎
Ad secundum dicendum quod bruta non solum cognoscunt exterius obiectum, set etiam actum proprium, siue per eandem potentiam cuius est actus, siue per aliam. Sicut enim non solum uidemus colorem exteriorem, set perpendimus nos uidere, et hoc per eundem uisum aut per sensum communem, sic etiam. bruta in quibus sunt perfecte potentie sensitiue, forte omnes, licet magis confuse et indistincte. Et ideo falsum est quod assumit ratio, scilicet quod bruta non cognoscant actum suum; cognoscunt enim et in ipso cognito delectantur.