Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.43

Ad tertium cum dicit: Illud quod aliquando fuit nec erat tempus precedens pro quo potuit impediri illud, est necessarium necessitate absoluta, dicendum quod falsum est. Siue enim creatura sit ab eterno producta siue ex tempore, semper est a Deo libere producta et non ex necessitate absoluta. Quod patet, quia illud quod non est necessario uolitum non est a Deo necessario productum, cum Deus agat per uoluntatem. Set Deus nichil aliud a se uult ex necessitate. Non enim necessitatur uoluntas nisi respectu finis uel eorum sine quibus finis non potest haberi uel habitus conseruari. Nichil autem tale inuenitur in creaturis respectu diuine bonitatis, que est omnium finis. Et ideo nichil creatum est a Deo necessario uolitum uel productum. Quod enim tempus precedat uel non precedat, nichil facit ad hoc quod aliquid procedat a Deo libere uel necessario. Tota enim ratio libertatis uel necessitatis sumenda est ex habitudine potentie ad obiectum.

Quod1 patet, quia omnis predestinatus est ab eterno predestinatus, et tamen quilibet predestinatus libere est predestinatus, ita quod ab eterno potuit non predestinari. Et similiter est in proposito. Quod, si quis2 dicat non esse simile, quia predestinatio, ratione eius quod est ‘pre’, importat antecessionem ad effectum predestinationis, et ideo quod predestinatum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem illud quod est ab eterno, non ualet, quia non solum effectus predestinationis, qui euenit in tempore, contingenter euenit et non ex necessitate, puta Sortem saluari, set ipsum esse predestinatum saluari, quod est eternum nec respicit determinatum tempus, liberum fuit et non necessarium nisi ex suppositione, sicut Sortem currere supposito quod currat.


  1. Quod … supposito quod currat] cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 2 (194aC-D): «Non plus repugnat creature si esse ab eterno posse absolute non esse quam Deo predestinanti uel uolenti aliquid ab eterno posse non predestinare uel uolens non uelle; sed Deus predestinans uel uolens aliquid ab eterno potest non predestinare uel non uoluisse; ergo etc. Sed forte aliquis dicet quod non est simile, quia predestinare importat habitudinem ad futurum, non sic creaturam esse ab eterno. Sed hoc parum ualet, quia licet res que est predestinata, puta Socrates uel Plato uel eorum salus sit futura; tamen ipsam esse predestinatam non est futurum, sed eternum. Sicut enim Deum predestinare Socretem est eternum, in Socrate esse predestinatum, est eternum, licet ipse Socrate in suo esse non sit eternus. Nunc autem Socrates, non solum quantum ad hoc quod est esse rerum natura, quod ponitur esse futurum, potest non esse; immo etiam potest esse non predestinatus quantum ad illud quod est eternum et correspondens formaliter ipsi predestinare» ↩︎

  2. quis] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (45,35‑46,59) ↩︎

B.II.1.1.35

Ad aliud quod dicitur quod: Illud quod aliquando fuit nec erat tempus precedens pro quo potuit impediri illud, est necessarium necessitate absoluta, dicendum quod falsum est. Siue enim creatura sit ab eterno producta siue ex tempore, semper est a Deo libere producta et non ex necessitate absoluta. Quod patet, quia illud quod non est necessario uolitum non est a Deo necessario productum, cum Deus agat per uoluntatem. Set Deus nichil aliud a se uult ex necessitate.

Non enim necessitatur uoluntas nisi respectu finis uel eorum sine quibus finis non potest haberi uel habitus conseruari. Nichil autem tale inuenitur in creaturis respectu diuine bonitatis, que est omnium finis. Et ideo nichil creatum est a Deo necessario uolitum uel productum. Quod enim tempus precedat uel non precedat, nichil facit ad hoc quod aliquid procedat a Deo libere uel necessario. Tota enim ratio libertatis uel necessitatis sumenda est ex habitudine potentie ad obiectum.

Quod1 patet, quia omnis predestinatus est ab eterno predestinatus, et tamen quilibet predestinatus libere est predestinatus, ita quod ab eterno potuit non predestinari. Et similiter est in proposito. Quod, si aliquis2 dicat quod non est simile, quia predestinatio, ratione eius quod est ‘pre’, importat antecessionem ad effectum predestinationis, et ideo quod predestinatum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem illud quod est ab eterno, non ualet, quia non solum effectus predestinationis, qui euenit in tempore, contingenter euenit et non ex necessitate, puta Sortem saluari, set ipsum esse predestinatum saluari, quod est eternum et non respicit determinatum tempus, liberum fuit et non necessarium nisi ex suppositione, sicut Sortem currere supposito quod currat.


  1. Quod … supposito quod currat] cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 1, 1, 2 (194aC-D): «Non plus repugnat creature si esse ab eterno posse absolute non esse quam Deo predestinanti uel uolenti aliquid ab eterno posse non predestinare uel uolens non uelle; sed Deus predestinans uel uolens aliquid ab eterno potest non predestinare uel non uoluisse; ergo etc. Sed forte aliquis dicet quod non est simile, quia predestinare importat habitudinem ad futurum, non sic creaturam esse ab eterno. Sed hoc parum ualet, quia licet res que est predestinata, puta Socrates uel Plato uel eorum salus sit futura; tamen ipsam esse predestinatam non est futurum, sed eternum. Sicut enim Deum predestinare Socretem est eternum, in Socrate esse predestinatum, est eternum, licet ipse Socrate in suo esse non sit eternus. Nunc autem Socrates, non solum quantum ad hoc quod est esse rerum natura, quod ponitur esse futurum, potest non esse; immo etiam potest esse non predestinatus quantum ad illud quod est eternum et correspondens formaliter ipsi predestinare» ↩︎

  2. aliquis] cf. Henr. de Gand., Quodl., I, 7 et 8 (45,35‑46,59) ↩︎

C.II.1.2.31

Ad tertium dicendum quod cum dicitur: Illud quod aliquando fuit nec erat tempus precedens pro quo potuit impediri illud est necessarium necessitate absoluta, dicendum quod falsum est. Siue enim creatura sit ab eterno producta siue ex tempore semper est a Deo libere producta et non ex necessitate absoluta. Quod patet, quia illud quod non est necessario uolitum a Deo non est necessario a Deo productum, cum Deus agat per uoluntatem. Sed Deus nihil aliud a se uult ex necessitate. Non enim necessitatur uoluntas nisi respectu finis uel eorum sine quibus finis haberi non potest uel conseruari. Nihil autem tale inuenitur in creaturis respectu diuine bonitatis, que est finis omnium. Et ideo nihil creatum est a Deo necessario uolitum uel productum. Quod enim tempus precedat nihil uel precedat facit ad hoc quod aliquid procedat a Deo libere uel necessario. Tota enim ratio libertatis uel necessitatis sumenda est ex habitudine potentie ad obiectum. Quod patet, quia omnis predestinatus est ab eterno predestinatus, et tamen quilibet predestinatus libere est predestinatus, ita quod ab eterno potuit non predestinari. Et similiter est in proposito. Et, si aliquis dicat quod non est simile, quia predestinatio, ratione eius quod est ‘pre’, importat antecessionem ad effectum predestinationis, et ideo quod predestinatum est, non necessario est, quia respicit determinatum tempus, non sic autem est illud quod est ab eterno, non ualet, quia non solum effectus predestinationis, qui euenit in tempore, contingenter euenit et non ex necessitate, puta Sortem saluari, sed ipsum esse predestinatum saluari, quod est eternum et non respicit determinatum tempus, liberum fuit et non necessarium nisi ex suppositione, sicut Sortem currere supposito quod currat.